Aristote, 1689 : De Arte Rhetorica

Définition publiée par Mattana-Basset

Aristote, De Arte Rhetorica libri tres, trad. lat. Marcantonio Majoragio (1514-1555), Padoue, Presses du Séminaire, 1689, Liber I, Caput III, p. 34-35 et Caput IX, p. 87-102. 

Définition publiée par Mattana-Basset Mellie, le 26 juillet 2021

CAPUT III.

 

 

 [...]

 [p. 34]

 

[textus I, 37] [...] Exornationis denique partes sunt laus, et vituperatio.

 

 [...]

 

[textus I, 38] [...] [p. 35] Exornationis maxime quidem proprium est praesens tempus, qui enim laudant, vel vituperant aliquem, ea, quae tunc in eo sunt, considerant ; sed tamen etiam praeterita reminiscentes commemorant, et de futuris conjecturam faciunt. 

 

 [...]

 

[textus I, 39] [...] In exornationibus, qui laudant et vituperant, honestum et turpe sibi proponunt, et reliqua omnia huc referunt. 

 

 

[...]

 

CAPUT IX.

  

[textus I, 143] Deinceps autem de virtute, et vitio, de honestate, et turpitudine dicamus : laudanti enim, et vituperanti sunt hi propositi fines, simul etiam illud commodum consequetur, ut, dum haec agimus, etiam illa declaremus, unde mores nostros ostendamus, [p. 88] quod erat secundum probationis genus, ex iisdem enim locis, et nos ipsos, et alium quemlibet ita ornabimus, ut tanquam probis viris, et virtute praeditis fides habeatur. Et quoniam saepe fit, ut vel animi gratia, vel serio, studioseque laudemus non tantum hominem, aut Deum, sed etiam ea, quae anima carent, et quodcunque animal nobis visum fuerit, eodem modo, quo in superiori genere fecimus, etiam de his rebus videndum, unde propositiones sumendae sint. Quare non exquisite, sed exempli tantum gratia de his etiam dicamus. 

 

[textus I, 144] Pulchrum igitur id est, quod cum propter se sit expetendum, est etiam laudabile, vel quod, cum bonum sit, est etiam jucundum, quatenus bonum. Quod si pulchrum est hujusmodi, necesse est, virtutem esse pulchram ; quoniam cum sit bona ; est etiam laudabilis. 

 

[textus I, 145] Virtus autem est, ut fere videtur, facultas comparandi, [p. 89] quae bona sunt, et eadem conservandi, et facultas multa, et magna in alios merita conferendi, et quae potest omnes omnibus in rebus adjuvare.

 

[textus I, 146] Partes autem virtutis sunt justitia, fortitudo, temperantia, magnificentia, magnanimitas, liberalitas, mansuetudo, prudentia, sapientia. Necesse est autem, omnium virtutum eas esse maximas, quae sunt aliis utilissimae, si quidem virtus est facultas beneficia conferendi. Atque hac de causa justi, et fortes viri maxime honorantur. Hi enim in bello, illi vero etiam in pace multis utiles sunt. Deinde liberales ; ideo sunt in honore, quod fortunas suas erogant, neque de pecuniis digladiantur, quarum reliqui mortales magnopere cupidi sunt. 

 

[textus I, 147] Est autem justitia virtus, per quam singuli res suas habent, et eo modo, quo lex praecipit, injustitia vero, per quam aliena contra legem possidentur. [p. 90] Fortitudo est virtus, per quam homines res honestas in periculis aggrediuntur, easque gerunt, ut lex praecipit, et se legum ministros praebent. Timiditas vero vitium est contrarium. Temperantia virtus est, cujus opera homines ita corporis voluptates moderantur, ut lex jubet. Intemperantia vitium est contrarium. Liberalitas est, quae pecuniis suppeditandis pluribus benefacit ; cui contraria est illiberalitas. Magnanimitas est virtus, quae maxima in alios beneficia confert, huic contraria est animi parvitas. Magnificentia virtus est, quae in sumptibus faciendis amplitudinem sequitur, huic etiam animi parvitas, et tenuitas est contraria. Prudentia est virtus rationis, per quam de bonis rebus, et malis, quae ad beatam vitam pertinent, homines bene consulere possunt. [p. 91] Ac de virtute quidem, et vitio, deque partibus eorum, quantum ad hanc praeceptionem attinet, satis in praesentia dictum est.

 

[textus I, 148] Nam caetera dignoscere, non est difficile : planum est enim eas res, quae virtutis efficientes sunt, necessario honestas esse, quoniam ad virtutem referuntur : et quae a virtute proficiscuntur, quales sunt virtutis significationes, et actiones. Quoniam autem signa, et hujusmodi res, quae sunt alicujus boni opera, aut affectiones, honestae sunt, necesse est, ut quaecunque fortitudinis opera, aut signa sunt, vel fortiter gesta, sint etiam honesta. Et quae justa sunt opera, quaeque juste fiunt, non tamen, quae juste patimur, sunt honesta : nam in hac sola virtute, non semper, quod juste fit, est honestum : in luenda enim poena, quae legibus imposita est, turpius est juste, quam injuste plecti : sed in aliis virtutibus uno atque eodem modo se se res habet. 

 

[p. 92] [textus I, 149] Et ea, quibus praemium propositum est honor, honesta sunt : et, quae magis honore, quam pecunia compensantur. 

 

[textus I, 150] Et quae cum sint expetenda, potius aliena causa, quam sua fiunt. 

 

[textus I, 151] Et quae sunt absolute bona, et quae neglecta propria salute, pro patria geruntur ab aliquo. 

 

[textus I, 152] Et quae bona dantur a natura. 

 

[textus I, 153] Et quae non illi ipsi, qui habet, fructum afferunt : nam, quae afferunt, ejus ipsius gratia sunt. 

 

[textus I, 154] Et quaecunque mortuo saepius, quam vivo, contingere solent ; nam, quae vivo fiunt, ipsius gratia facta videri possunt. 

 

[textus I, 155] Et quaecunque opera fiunt aliorum causa ; minus enim ipsius gratia : et quae in alienis negotiis curandis, bene conficiuntur, non autem in suis : 

 

[textus I, 156] Et quae propter eos fiunt, a quibus beneficium acceptum fuerit ; hoc enim justum est, et benefacta in alios, quoniam ad proprium fructum non referuntur. 

 

[textus I, 157] Et eorum contraria, propter quae solent homines erubescere. Nam propter turpia, [p. 93] cum aut ea dicunt, aut faciunt, vel cum dicturi, facturique sunt, erubescunt, quemadmodum Alcaeo poetae respondit Sappho, cum enim ille dixisset, Cupio tecum quaedam loqui, sed me deterret pudor, illa sic inquit. Si te bonarum, aut honestarum rerum desiderium teneret, neque lingua tua flagitium aliquod proferre tentaret ; non sane pudor oculos tuos occupasset, sed de re justa libere verba fecisses.

 

[textus I, 158] Et ea, de quibus homines anguntur, cum tamen non metuant, sunt honesta, de iis, enim anguntur, et soliciti sunt homines : quae rectam ad gloriam tendunt. 

 

[textus I, 159] Honestiores etiam eorum virtutes, et opera sunt, qui natura sunt meliores, ut viri, quam mulieris. 

 

[textus I, 160] Et virtutes illae, quibus alii magis frui possint, quam illi, in quibus sunt : qua de causa justum, et justitia honesta est. 

 

[textus I, 161] Quin etiam hostes potius ulcisci, quam cum illis in gratiam redire, honestum est, nam par pari referre, justum est : [p. 94] quod autem justum, est etiam honestum, praeterea viri fortis est, non pati se inferiorem esse. 

 

[textus I, 162] Victoria quoque, et honor in rebus honestis sunt : expetuntur enim, etiam si nullum fructum ferant ; et quandam virtutis exuperantiam ostendunt. 

 

[textus I, 163] Et quae memoriam alicujus ornant, honesta sunt, et quanto magis ornant, tanto sunt honestiora. Et quae mortuum etiam consequuntur, et quibus honor comitatur, et quae eximia sunt, quaeque solus aliquis possidet, honestiora putantur ; magis enim res hujusmodi celebrantur. 

 

[textus I, 164] Et praedia minime fructuosa. Magis enim liberalia sunt. 

 

[textus I, 165] Et quae propria singularum sunt, habentur honesta. 

 

[textus I, 166] Et quae sunt indicia rerum, apud singulas gentes laudatarum ; ut apud Lacedaemonios alere comam honestum est. Est enim ingenuitatis signum, neque enim facile est ei, qui comam alit, aliquid servile opus exequi. 

 

[textus I, 167] Honestum est etiam nullam artem exercere mercenariam, [p. 95] nam liberalis hominis proprium est, non ad alterius arbitrium vivere.

 

[textus I, 168] Assumenda praeterea sunt ea, quae vicina sunt, et proxima rebus ipsis, vel ad laudem, vel ad vituperationem : ut, si cautum, et sibi fidentem hominem, timidum, et insidiosum vocemus : si fatuum bonum : si lentum mansuetum : et in quaque re semper ex consequentibus id, quod optimum videtur, capiamus ; ut si iracundum, et truculentum, ingenii simplicis hominem dicamus : et, si contumacem magnificum, et gravem : et, qui in eo, quod est nimium, peccant, si ita probemus, quasi in mediocritate, virtutibusque consistant ; ut, si temerarium fortem, prodigum liberalem appellemus. Sic enim imperitae multitudini esse videbitur. Quin etiam subest ratio, cur in errorem plerique ducantur : nam, qui pericula non necessaria subit, multo magis videtur id facturus, cum aliqua res honesta postulabit, et qui pecunias temere profundit, [p. 95] is etiam amicis facile subveniet : nam ab exuperantia quadam virtutis provenit, omnibus benefacere.

 

[textus I, 169] Sed videndum est, apud quos quempiam laudes : nam, ut ajebat Socrates : non difficile est Athenienses Athenis laudare. Oportet autem id, quod apud singulos in pretio, tale sua vi esse dicere, ut apud Scythas, vel Lacones, vel Philosophos, et omnino, quod in pretio est, ad honestum referri debet : quoniam propinquum esse videtur, et quaecunque illi conveniunt, qui laudatur, dicenda sunt, ut si res dignas majoribus suis gessit, et si hoc aliis rebus ab eo praeclare gestis respondet ; est enim beatum, et honestum, honori parto honorem adjungere, aut, si praeter id, quod conveniebat, aliquid in meliorem, honestioremque partem efficit ; ut, si cui res secundae sunt, is moderatus sit, et si, cui fortuna est adversa, is magno sit animo, aut opibus, et dignitate auctus, melior, et placabilior evaserit. [p. 97] Tale fuit illud Iphicratis dictum : quibus initiis ad quas res : et victoris Olympiorum.

His humeris ante, imposita mihi corbe,

atque illud Simonidis.

Haec habuit patrem, atque virum, fratresque tyrannos.

 

[textus I, 170] Quoniam autem laus in actionibus consistit, et boni viri proprium est, in rebus gerendis delectum adhibere ; danda est opera, ut ostendamus, eum, quem laudamus, delectu adhibito, res suas gessisse : ad quod probandum utile erit ostendere saepius illum recte fecisse. Itaque illa etiam, quae casu, fortuitoque contingunt, tanquam consilio, et ratione facta sint, laudare debemus : nam si multa, et similia prolata fuerint ; ea virtutis, et consilii signum esse videbuntur : laus enim est oratio, quae virtutis magnitudinem explicat. Quare res gestas ejus, quem laudamus, ita tractare oportet, quasi a virtute profectae sint ; [p. 98] laudatio enim tota ab actionibus pendet. Quae vero extrinsecus assumuntur, ad fidem faciendam valent ; ut nobilitas, atque educatio : credibile est enim e bonis parentibus bonos nasci filios, et eum, qui bene fuerit educatus, bonum futurum. Quare laudamus eos, qui jam praeclare aliquid gesserunt ; actiones enim, et opera signa sunt habitus animi. Et certe illum etiam laudaremus, qui nihil adhuc laude dignum gessit ; si certum haberemus eum talem futurum. At vero beati, et felicis appellatio eadem est : differt tamen a laude, atque encomio ; nam, quemadmodum felicitas virtutem continet, ita felicis appellatio laudem, et encomium complectitur. 

 

[textus I, 171] Habent autem quandam communem speciem demonstrativuum genus, et deliberativum. Nam quae utiliter in suadendo consilia dantur, ea, commutato dicendi genere, in laudationes transeunt. [p. 99] Cum igitur ea sint explicata, quae virum probum agere oportet, si voluerimus eadem ad praeceptiones, suasionesque traducere ; dicendi tantum genus mutare, et convertere opus erit ; ut, si quis ita dicat : non oportet quemquam efferri animo propter ea, quae dantur a fortuna ; sed propter ea quae in ipso posita sunt. Hoc praeceptum erit, sed illo modo laus ; Animo se se efferebat non ob ea, quae data sibi fuerant a fortuna ; sed, quae in se ipso posita habebat. Quare, cum aliquem laudare volueris, considera, quae illi praecepta dares, cum autem praecipere volueris, vide, quid esset in eo laudandum. Dicendi vero genus necessario contrarium est ; cum id, quod immutatur, ex prohibente in non prohibens transierit. 

 

[textus I, 172] Utendum est etiam multis argumentis, quae amplificandi vim habeant ; ut, si solus, aut primus, aut cum paucis sociis fecisse dicatur ; aut ipsius potissimum in eo virtus enituit ; [p. 100] haec enim omnia sunt honesta. A temporibus etiam, et occasionibus amplificare licet ; ut si qua praeter expectationem facta fuerint ; et, si saepius eadem in re se recte, feliciterque gesserit ; hoc enim magnum videtur, et non a fortuna, sed ab ejus consilio factum ; et, si ea, quae homines excitant, et honorem adferunt, ab eo, quem laudamus inventa fuerint, et praeparata, et, in quem prima fuit edita laudatio, ut in Hippolochum ; sicuti Harmodio, et Aristogitoni primis in foro statuae collocatae sunt, eodem modo res se se habet in contrariis. 

 

[textus I, 173] Quod, si non poteris eum per se copiose laudare, ex aliorum comparatione laudes ejus amplificabis. Quod Isocrates faciebat ex consuetudine docendi, quae ad judiciale genus pertinerent. Sed cum eis comparare opus est, qui cum laude vixerunt. Sic enim eius dignitatem amplificare poteris, si docueris, eum praestantibus viris anteponendum. [p. 101] Cadit autem in exornationes potissimum amplificatio, nam in exuperantia est, quae ipsa rerum honestarum una habetur. Quare, si cum praestantibus viris non potueris, cum aliis quibuslibet conferas, omnis enim exuperantia virtutem quandam videtur indicare. 

 

[textus I, 174] Omnino vero ex universis dicendi formis, quae tribus generibus communes sunt, amplificatio demonstrativo generi maxime est accommodata ; nam qui laudant, res manifestas, et certas sumunt, itaque restat eis tantum magnitudinem, et pulchritudinem adjungere. Exempla vero deliberativo generi maxime conveniunt, nam ex praeteritis futura conjicientes, quid sit agendum statuimus. Argumentationes in judiciali genere sunt maxime necessariae. Quod enim factum esse dicitur, propterea quod est incertum, causam, et probationem requirit. Haec fere sunt, ex quibus laudationes omnes, [p. 102] et vituperationes ducuntur, et quae respicere eos oportet, qui laudant, et vituperant, et unde encomia, opprobriaque conflantur. His enim cognitis, quae contraria sunt, facile cognoscuntur, nam ex contrariis vituperatio constat.