Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Primus, chap. I, art. II, "De Figuris verborum", § II, "De Figuris verborum proprie dictis seu quae non sunt Tropi", I, "Figurae per adjectionem", p 101

Quid est Gradatio?

R. Gradatio, sive Κλ?μαξ, est Figura, qua per quosdam quasi gradus vel ascenditur ad summum, vel descenditur ad infimum; quale est illud Ciceronis in Catilinam:

Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod ego non modo non audiam, sed etiam non videam, planeque sentiam.

Magnum est enim quidquid agat Catilina, scire Ciceronem; majus, quidquid moliatur; longe maximum, quidquid etiam cogitet.

Je le ferais encor si j’avais à le faire,

Même aux yeux de Félix, même aux yeux de Sévère,

Même aux yeux du sénat, aux yeux de l’empereur.

Corn. Ployeucte.

Vous voulez qu’un roi meure, et pour son châtiment

Vous ne donnez qu’un jour, qu’une heure; qu’un moment.

Rac. Androm.

Gradatio proprie ?λ?μαξ dicitur, et est Figura verborum, cum voces ultimæ cujusque gradus primæ sunt sequentis, velut:

Tribulatio patientiam operatur; patientia probationem; probatio vero spem; spes autem non confundit. (Rom. 5.)