Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

De prima Inventionis parte, seu de Argumentis.

Quid est Argumentum?

R. Est probabile inventum ad faciendam fidem: ut si probare velis expetendam esse Rhetoricam, invenies quod sit ars bene dicendi.

Undenam sumuntur Argumenta, sive rationes ad aliquid probandum?

R. Sumuntur ex Locis oratoriis, quos Tullius appellat Argumentorum sedes, in quibus latent, et ex quibus sunt depromenda. Quapropter si vis orator esse, in promptu tibi esse debent Loci illi, et ut ita loquar, ad manum, ut in illis uberrimam Argumentorum segetem facile possis invenire.

Quot sunt genera Locorum?

R. Duo. Alii enim petuntur ab ipsa re, et idcirco vocantur Intrinseci, seu Insiti: alii sunt extra ipsam rem, de qua quæstro est, unde etiam vocantur Extrinseci, seu Remoti. De utroque illo genere, ac de primo præsertim, quod majus quoddam momentum habet ad eloquentiam, accuratissime nobis est hoc loco tractandum.

Art. I. De Logis insitis.

Qui sunt Loci oratorii insiti?

R. In argumentis investigandis primum res ipsa quæ proponitur, consideranda est, deinde res aliæ quæ cum illa vel connexæ sunt, vel conferri possunt.

Porro rei naturam aperiunt 1. Definitio, 2. Enumeratio partium, 3. Genus et Species; cum re connexa sunt 4. Causæ et Effecta, 5. Adjuncta, Antecedentia et Consequentia; cum ea conferri possunt 6. Contraria, 7. Similia et Dissimilia, 8. Majora, Minora aut Paria.

§ I. Definitio.

Quid est Definitio?

R. Est brevis et circumscripta rei explicatio, inquit Tullius, vel, ut Philosophi malunt, Definitio est oratio, quæ rei naturam explicat.

Quomodo fit recta Definitio?

R. 1. Accipito aliquid rei, quæ definitur, commune cum aliis, deinde addito aliquid illi unice proprium ac peculiare, et tum demum habebis optimam Definitionem; v. g. Rhetorica est ars bene dicendi: quod sit ars, hoc illi commune est cum aliis artibus; quod vero sit ars bene dicendi, hoc est illi omnino proprium.

Estne eadem definiendi ratio logicis et oratoribus?

R. Longe diversa. Logici enim jejune, breviter, ac sicce rem definiunt, per genus et differentiam, v. g. Homo est animal rationale. Orator vero liberius et ornatius, atque ad propositum accommodate hominem, si laudare voluerit, ita definiet per Locos rhetoricos. Homo est eximium opus a Deo effectum, rationis particeps; ad Dei imaginem conditum atque ad immortalitatem natum.

Hoc autem oratorium definiendi genus Descriptio potius appellari debet, quam accurata Definitio.

Quot modis fieri solet Descriptio, seu oratoria Definitio?

R. Sex potissimum modis fieri solet. 1. Per partes ex quibus res ipsa constat; ut si dicas: Ars oratoria est ars, quæ constat inventione, dispositione, elocutione, et pronuntiatione.

Sic musculus pullum gallinaceum describit:

Il a la voix perçante et rude;

Sur la tête un morceau de chair;

Une sorte de bras dont il s'élève en l'air,

Comme pour prendre sa volée;

La queue en panache étalée.

Et felem, hoc modo:

Il est velouté comme nous,

Marqueté, longue queue, une humble contenance,

Un modeste regard, et pourtant l'œil luisant.

La F. VI, 5.

2. Fit per proprietates rei; ita Cicero lib. I de Leg., inquit:

Animal hoc providum ac sagax, multiplex, acutum, memor, plenum rationis et consilii, quem vocamus hominem.

3. Fit per effectus, ut cum dicitur: Peccatum est pestis animæ, conscientiæ labes, vitæ pernicies, naturæ dedecus, urbis ruina, odium Dei, etc.

4. Definitio fit per negationem, et affirmationem; cum nempe primum dicimus quid non sit res, ut deinde melius intelligatur quid sit et hæc definiendi ratio Ciceroni perfamiliaris fuit. Ita Pisonem probat non fuisse Consulem:

Tu in lictoribus, in toga et prætexta, esse consulatum putas? Quæ ornamenta etiam in Sex. Clodio, te consule, esse voluisti. Hujus tu Clodiani canis insignibus consulatum declarari putas? Animo consulem esse oportet, consilio, gravitate, vigilantia, toto denique munere consulatus.

Fléchier per effectus simul et per negationem atque affirmationem definit virtutem bellicam, la valeur:

N'entendez pas par ce mot, messieurs, une hardiesse vaine, indiscrète, emportée, qui cherche le danger pour le danger même; qui s'expose sans fruit, et qui n'a pour but que la réputation. Je parle d'une hardiesse sage et réglée, qui s'anime à la vue des ennemis, qui, dans le péril même, pourvoit à tout et prend tous ses avantages, mais qui se mesure avec ses forces; qui entreprend les choses difficiles, et ne tente pas les impossibles; qui n'abandonne rien au hasard de [p. 135] ce qui peut être conduit par la vertu; capable enfin de tout oser, quand le conseil est inutile, et prête à mourir dans la victoire, ou à survivre à son malheur, en accomplissant ses devoirs. (Or. fun. de Tur.)

5. Definitio fit ab adjunctis; ita Virgilius Famam describit Æn. IV, 174:

Fama malum, quo non aliud velocius ullum

Mores et loca (namque ethopœia, topographia et omne descriptionum genus ad Definitionem revocatur) ab adjunctis effingi solent.

6. Definitio fit venuste per similitudinem atque metaphoras, «quasi qui, ait Cic. in Top., adolescentiam florem ætatis, senectutem occasum vitæ velit definire.»

En elegans descriptio Temporis:

Ce vieillard qui, d'un vol agile,

Fuit toujours sans être arrêté,

Le temps, cette image mobile

De l'immobile éternité. J.-B. Rousseau.

Haud aliena est a Definitione Notatio, cum ex vi verbi argumentum aliquod educitur, hoc modo: «Consul vocatur, is qui consulit patriæ; ergo Piso nihil minus quam consul est.»

Bossuet de sanctissimo Jesu nomine inquit:

C'est par son sang qu'il doit être notre Sauveur... Recevez donc le nom de Jésus: vous en êtes digne, et vous commencez. à l'acheter par votre sang. (Elév. sur les Myst.)

§ III. Enumeratio partium.

Quid est Enumeratio partium?

R. Est oratio, qua totum in suas partes distribuitur; unde locus ille vocatur etiam Distributio; ut si distribuas vitam humanam in pueritiam, adolescentiam, virilem ætatem, et senectutem.

Quæ sunt regulæ ac leges Enumerationis partium?

R. Tres præcipuæ. Prima Regula hæc est: affirmatis omnibus partibus affirmatur totum. Ita Tullius probat Pompeium esse summum imperatorem, omnes et singulas optimi imperatoris virtutes sic enumerando:

Ego enim existimo in summo imperatore quatuor has res inesse oportere: scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatem.

Pergit deinde et quatuor hæc in suo Pompeio summa esse dum probat, frequenter utitur Enumeratione.

Quænam est secunda regula?

R. 2. Regula hæc est, ut negatis omnibus et singulis partibus negetur totum. Sic probat Tullius Antonium non esse consulem:

Negat hoc D. Brutus imperator; negat Gallia, negat cuncta Italia, negat Senatus, negatis vos. Quis igitur illum consulem nisi latrones putant?

Fénelon sic ostendit missionarios nullis obstaculis retardari:

Ni les sables brûlants, ni les déserts, ni les montagnes, ni la distance des lieux, ni les tempêtes, ni les écueils de tant de mers, ni l'intempérie de l'air, ni le milieu fatal de la ligne où l'on découvre un ciel nouveau, ni les flottes ennemies, ni les côtes barbares ne peuvent arrêter ceux que Dieu envoie.

(Serm. pour le jour de l'Epiph.)

Cedo ultimam regulam Enumerationis partium.

R. Disjunctione facta, negatis ceteris partibus una affirmatur, ut si quis diceret: «La révolution d'Angleterre a eu pour cause ou la conduite du roi Charles I, ou le caractère de la nation, ou la révolte contre l'Eglise: or on ne peut l'expliquer ni par la conduite du roi, ni par le caractère de la nation; il faut donc l'attribuer à la révolte contre l'Eglise.»

§ III. Genus et Species, seu Forma.

Quid est Genus?

R. Genus apud Rhetores dicitur illud quod est commune multis, et quod multa sub se complectitur: ut virtus sub se continet justitiam, temperantiam, fortitudinem, prudentiam.

Facito, sodes, argumentum a Genere.

R. Præsto est: Virtus est amanda; ergo temperantia est amanda.

Qua potissimum ratione tractatur ille locus?

R. Tractatur in primis cum a specie fit transitus ad Genus; seu, ut vulgo loquuntur, cum hypothesis revocatur ad thesim. Hujusce loci luculentum habes exemplum in oratione pro Archia poeta, ubi Cicero cum laudandum Archiam magistrum suscepisset (quod est hypothesis) rem ad thesim revocavit; hoc est poesim et studia humanitatis generatim et universe laudavit, ut latiorem orationi suæ campum aperiret.

Hunc locum Bossuet in orationibus funebribus usurpat frequentissime: e. g. bonitatem Condæi laudaturus, virtutem illam primum ornat in genere, atque inde facili transitione; ut solet, ad hypothesim redit. Vide locum.

Quod vitium in Genere tractando vitandum est?

R. Hoc loco solent intemperantius abuti Tirones, dum thesim longius trahunt, quod nempe res sit communior faciliorque, et multorum trita vestigiis, v. g. si de justitia, vel de charitate sermo sit, illi sese in virtutis laudes effundent, et miseram crambem, ut aiunt, tædio affectis auribus ad fastidium usque ac satietatem ingerent. Tu igitur, si sapis, hoc vulgare vitium fugies,

Nec circa vilem patulumque moraberis orbem. Hor.

Ubinam præcipue locum habet argumentum a Genere?

R. Locum habet præcipuum in orationis exordio, ubi præmitti solet aliquod universale principium a quo ad hypothesim, hoc est, ad singularem propositionem descenditur.

Ita Bossuet thesim hanc: «Dieu instruit les rois par la bonne et la mauvaise fortune,» exponit in exordio, totam in ea laudationem ædificaturus. (Or. fun. de la reine d'Angl.)

Quid est Species, seu Forma?

R. Ex his quæ dicta sunt de Genere, facile intelliges Speciem esse id, quod minus late patet; seu esse rem particularem, quæ sub universali continetur. Vocatur autem apud Rhetores Hypothesis, quod de Specie, et Thesis, quod de Genere dicitur: v. g. Virtus est amanda, est Thesis; Temperantia hic et nunc est in convivio servanda, en Hypothesis.

Vide quomodo Massillon sententiam hanc ostendat a Specie: «L'ambition avilit et dégrade celui qui en est possédé.» (Petit Carême,1er dim. Tentations des Grands, 3° part.)

§ IV. Causæ et Effecta.

Quid est Causa?

R. Est id unde aliquid est; ut vulnus est Causa mortis.

Quotuplex est Causa?

R. Quadruplex numeratur a Philosophis, efficiens, materialis, formalis et finalis.

Quid est Causa efficiens?

R. Est id, vi cujus aliquid fit; sic, Deus est Causa efficiens mundi.

Quid est Causa materialis?

R. Ea est ex qua aliquid fit, aut componitur; ut marmor est materia, seu Causa materialis statuæ; lapides sunt materia domus; corpus est hominis quasi materia.

Quid est Causa formalis?

R. Est ratio rei ac nota per quam res est id quod est, et a rebus aliis distinguitur. Unde anima est forma hominis; quia per animam fit rationalis, et a ceteris animantibus distinguitur.

Quid est Causa finalis?

R. Est id cujus gratia aliquid fit; ut finis belli est victoria et pax, cum propter victoriam et pacem bellum suscipiatur. Beata in cœlo vita est Causa finalis hominis, quandoquidem homo agit omnia, vel agere debet certe quidem, ut beatam in cœlo vitam tandem aliquando consequatur.

Quomodo argumentari possumus a Causis?

R. A Causis ostendes aliquid factum esse, aut non esse; fieri posse, aut non posse; amplificabis, minues, hortaberis, dehortaberis. Ex. gr.

A Causa efficiente Joad probat se posse vincere:

Et comptez-vous pour rien Dieu qui combat pour nous?...

Rac.

A materia et forma Cicero laudat candelabrum Antiochi (de Signis, 28); et Bossuet hominis et vilitatem et dignitatem mirifice exponit. (Or. fun. de la duch. d'Orl.)

A Causa finali ductum est hoc argumentum in Miloniana, 12:

Quonam igitur pacto probari potest insidias Miloni fecisse Clodium? Satis est quidem in illa tam audaci, tam nefaria bellua, docere magnam ei causam, magnam spem in Milonis morte positam, magnas utilitates fuisse.

Denique ex quatuor illis Causis simul junctis commendare poteris celeberrimum templum Hierosolymitanum. Causa efficiens erit Salomon, sapientissimus idem atque ditissimus, et alii peritissimi artifices, qui in illo elaborarunt. Causa materialis erunt pretiosi lapides, ligna cedrina, aureæ laminæ, etc. Causa formalis erit ipsa structura, et pulchritudo templi. Finalis erit summi Dei cultus, in cujus honorem fuit exstructum.

Quid sunt Effecta?

R. Effecta, seu Effectus, sunt ea quæ oriuntur ex causis. Hunc locum mirifiee tractat Tullius in libro de Senectute, ubi funestos voluptatis effectus ita describit:

Accipite, optimi adolescentes, veterem orationem Architæ Tarentini, magni in primis et præclari viri… Nullam capitaliorem pestem, quam voluptatem corporis, hominibus dicebat a natura datam: cujus voluptatis avidæ libidines temere et effrænate ad potiundum incitarentur. Hinc patriæ proditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci dicebat: nullum denique scelus, nullum magnum facinus esse, ad quod suscipiendum non libido voluptatis impelleret…

§ V. Adjuncta, Antecedentia et Consequentia.

Quid sunt Adjuncta?

R. Sunt ea quæ cum re, de qua agitur, non necessario, sed probabiliter conjuncta sunt.

Quot sunt Adjunctorum genera?

R. Tria vulgo numerantur: 1. Adjuncta rei, ut locus, tempus, etc.; 2. animi, ut vitia, virtutes; 3. corporis, ut pulchritudo, deformitas, robur, vestis, habitus. Uno verbo omnia quæ rem quoquo modo circumstant, sive præcedant, sive comitentur, sive consequantur, appellantur Adjuncta, seu res circumstantes. Unde liquet quam longe lateque pateat locus ille, et quam uberem dicendi segetem oratori suppeditet.

Quomodo sumi potest argumentum ab Adjunctis?

R. Cum ex loco, tempore, facultate, aliisque id genus quæ rem circumstant, persuadendi occasionem idoneam captat orator. Sic Hannibal, Italiam ingressus, militibus suis eloquenter facit animos ex loco unde fugere non liceat:

Dextra lævaque, duo maria claudunt. Nullam, ne ad effugium quidem, navem habemus. Circa Padus amnis major ac violentior Rhodano; a tergo Alpes urgent, vix integris vobis ac vigentibus transitæ. Hic vobis vincendum aut moriendum, milites, est… Liv. (Vid. loc.)

Porro memoriæ juvandæ causa, præcipua octo Adjunctorum genera hoc vulgari versiculo fuere comprehensa:

Quis, quid, ubi, per quos, quoties, cur, quomodo, quando.

Quis significat personam, et quæ ad illam pertinent, cujusmodi sunt genus, educatio, indoles, ætas, sexus, patria, cognatio, fama, virtus, ingenium, etc. Quid negotium designat, sive rem de qua agitur. Ubi locum demonstrat. Per quos indicat adjutores et socios, quorum opera facta res est. Quoties docet quam sæpe res facta fuerit. Cur causam et finem designat. Quomodo modum ac seriem ostendit rei gestæ. Denique Quando denotat tempus quo gesta res est.

Per Adjuncta Massillon tum peccatoris, tum justi mortem gravi copiosaque oratione proponit (Serm.pour le jour des morts).

Quid sunt Antecedentia?

R. Sunt ea, quibus positis necesse est alia consequi, ut: Ortus est sol; ergo dies est. Tu natus es homo; ergo dubio procul morieris. Ille gravissimi sceleris reus est; ergo gravissime plectetur a justo judice.

Quid sunt Consequentia?

R. Sunt ea quæ rem necessario consequuntur. Sic autem argumentum duces a Consequentibus: Est copia fructuum; ergo et florum fuit. Cicatricem gerit; ergo plagam accepit. Cicatrix enim et fructus plagam et flores consequuntur.

Ut ab Adjunctis facile Antecedentia et Consequentia distinguas, nexum illum necessarium, qui conjunctione si exprimi solet, habe tanquam fontem argumentorum. E. g.: Si multi improbi prospere vivunt (en Antecedens), erit altera vita in qua puniantur (en Consequens). Affirmato Antecedente, debet affirmari Consequens, hoc modo: Sed multi improbi prospere vivunt; ergo erit altera vita in qua puniantur. At negato Consequente, debet negari Antecedens hoc modo: Si l'âme périt avec le corps, les maximes de la vertu sont des erreurs; or les maximes de la vertu ne sont point des erreurs, donc l'âme ne périt point avec le corps. (Vid. Massillon, Serm. sur la vérité d'un avenir.)

Si non jam convenientia, sed repugnantia inter antecedens et consequens proposita est, argumentum ducitur a Repugnantibus. E. g.: Si interfectores Cæsaris sunt liberatores. patriæ, profecto non sunt parricidæ; sed sunt liberatores patriæ; ergo non sunt parricidæ. (Vid. Cic. Topic. 13.)

 

§ VI. Contraria.

Quid sunt Contraria?

R. Contraria; seu opposita, sunt ea quæ in eodem subjecto esse non possunt, vel si fuerint in eodem, necessario inter se pugnant; e. g. virtus et vitium, pater et filius, vita et mors, esse sapientem et non esse sapientem.

Inde illustria sæpe hauriuntur argumenta et amplificationes; siquidem, ut ait vetus effatum, contraria contrariis opposita magis elucent.

Cedo exempla.

R. Bellum et pax adversa sunt: sic igitur argumentari poteris: Malorum causa bellum est, erit emendatio pax. Vel ut Drances apud Virgilium:

Nulla salus bello: pacem te poscimus omnes.

Ita Massillon scandali gravitatem amplificat:

Vous êtes cet homme de péché, cet Antechrist dont parle l'Apôtre: car J.-C a sauvé l'homme, et vous le perdez; J.-C. a formé de véritables adorateurs à son père, et vous les lui ôtez; J.-C. nous a acquis par son sang, et vous lui ravissez sa conquête; J.-C. est le médecin des âmes, et vous en êtes le corrupteur; il est leur voie, et vous êtes leur piége; il est le pasteur qui vient chercher les brebis, et vous êtes le loup dévorant qui tuez et perdez les ouailles que son père lui avait données. (Pet. Car.)

Sic etiam Abner in Athalia:

Eh quoi, Mathan! d'un prêtre est-ce là le langage?...

Opponuntur aliquo modo, et se invicem respectant pater et filius, qui dat, et qui accipit: inde hoc Ciceronis, pro Marc.:

Ex quo profecto intelligis, quanta in dato beneficio sit laus, cum in accepto tanta sit gloria.

Bossuet laudans mulierem secreti capacissimam, eos vituperat, qui hac virtute privati sunt:

Aussi pouvait-on lui confier sans peine les plus grands secrets. Loin du commerce des affaires et de la société des hommes, ces âmes sans force aussi bien que sans foi, qui ne savent pas retenir leur langue indiscrète!...Que Madame était au-dessus de cette faiblesse! (Or. fun. de la duch. d'Orléans.)

Massillon, ut probet animam fore corpori superstitem, ostendit contrarium esse plane ineptum. (Serm. sur la vérité d'un avenir, 1re part.)

 

§ VII. Similitudo et Dissimilitudo.

Quid est Similitudo?

R. Similitudo est rerum ceteroqui diversarum convenientia in aliquo. Sic avarus et hydrops, licet sint duæ res diversissimæ, in eo tamen conveniunt, quod neuter satiari potest.

Quomodo fit argumentum a Similitudine?

R. Facies in hunc fere modum cum Tullio:

Quidam morbo, aut sensus stupore, cibi suavitatem non sentiunt: sic libidinosi, avari, facinorosi veræ laudis gustum non habent.

Quomodo facile poterit inveniri argumentum a Simili?

R. Quæres statim quænam res sit similis cujusdam naturæ cum ea quam explicandam sumis. Ita si agatur de constantia, quæres quid vel maxime resistat, et occurret tibi rupes, adamas, dicesque cum Virgilio; de rege Latino:

Ille velut pelagi rupes immota resistit.

Vel metaphoram dilatabis in Similitudinem. Sic Bossuet metaphoram hanc: Quomodo portaverim vos super alas aquilarum, suam facit, ac deinde brevi Similitudine explicat:

Dieu la prenant sur ses ailes, comme l'aigle prend ses petits, la porta lui-même dans ce royaume. (Or. fun. de la duch. d'Orléans.)

Quid est Dissimilitudo?

R. Est oratio, quæ ex re dissimili dissimile colligit; ut cum ait Tullius:

Si barbarorum est in diem vivere, nostra consilia sempiternum tempus spectare debent.

Et libro II, de Oratore:

Artes reliquæ ab eloquentia differunt, quod hæc non habeat definitam aliquam regionem, cujus terminis septa teneatur; ceteræ vero artes suis se certis quibusdam finibus contineant.

Hunc locum a Dissimili lepidissime tractat Catullus, cum ait:

Soles occidere et redire possunt:

Nobis cum semel occidit brevis lux,

Nox est perpetua una dormienda.

Massillon, ut probet optimates ceteris exemplo esse debere, Dissimilitudinem hanc adhibet:

Les hommes ordinaires ne semblent naître que pour eux seuls... Les princes et les grands, au contraire, ne semblent nés que pour les autres... (Vid. loc. Petit Car. Exemples des grands; 1re part.)

§ VIII. Comparatio Majorum, Minorum et Parium.

Quid est Comparatio?

R. Est oratio qua res impariter aut pariter probabiles inter se conferuntur.

Quot sunt Comparationum genera?

R. Tria. Primum est a Majori ad minus, hoc modo: «Non ferret parentem suum, ergo minus alium ferret»; vel brevius cum Terentio:

Quem ferret, si parentem non ferret suum?

Alterum est a Minori ad majus, hoc pacto: «Domi alienæ es insolens, ergo magis domi tuæ insolens esses»; vel cum Cicerone in Antonium:

Quid faceres domi tuæ, cum alienæ tam sis insolens?

Tertium a Pari; sic Tullius pro Sylla: «Hortensio licuit Syllam defendere; ergo idem et mihi licet.»

Sic Athalia se purgare conatur:

J'aurais vu massacrer et mon père et mon frère…

Et moi…

Je n'aurais pas du moins à cette aveugle rage

Rendu meurtre pour meurtre, outrage pour outrage,

Et de votre David traité tous les neveux

Comme on traita d'Achab les restes malheureux! Rac.

 

§ IX. Exemplum, Parabola, Apologus et Fictio,

Quid est Exemplum?

R. Exemplum est rei gestæ utilis ad persuadendum commemoratio.

Exempla ad similitudinem et comparationem revocari possunt, et in iis concluditur vel a majori, vel a minori, vel a pari, vel a contrario. Modo narrantur diserte, modo solum significantur, modo plura congeruntur. Exempla reperias passim apud Ciceronem, ut in 1. Catilinaria et in Miloniana, post exordium.

Augustus, apud Corneille, a pari concludens inter duo Exempla contraria dubius hæret:

Sylla m'a précédé dans ce pouvoir suprême;

Le grand César mon père en a joui de même.

D'un œil si différent tous deux l'ont regardé,

Que l'un s'en est démis, et l'autre l'a gardé.

Mais l'un cruel, barbare, est mort aimé, tranquille,

Comme un bon citoyen dans le sein de sa ville;

L'autre tout débonnaire, au milieu du sénat,

A vu trancher ses jours par un assassinat. (Cinna.)

In Parabola et Apologo sæpe vix minus delectationis et persuasionis est quam in Exemplis; sed de utroque jam in Elementis dictum est (pag: 16 et 17).

Quid est Fictio?

R. Fictio (?π?θεσις) est ratio ducendi argumentum a rebus fictis, seu in cogitatione positis. Ea quoque comparationi vieina est.

Ita Tullius, pro Lig. 5:

Si, cum hoc domi faceremus... tu derepente irrupisses, et clamare cœpisses: Cæsar, cave ignoscas; cave te fratrum pro fratris salute obsecrantium misereatur: nonne omnem humanitatem exuisses? Quanto hoc durius, quod nos domi petimus, id te in foro oppugnare!

Celebris est Fictio, qua Massillion auditores quasi sistit in supremum judicium (Serm. sur le Petit nombre des élus, part.). Addam unam e Pascalis Sententiis depromptam:

Qu'on s'imagine un nombre d'hommes dans les chaînes et tous condamnés à la mort, dont les uns étant chaque jour égorgés à la vue des autres, ceux qui restent voient leur propre condition dans celle de leurs semblables, et, se regardant les uns les autres avec douleur et sans espérance, attendent leur tour: c'est l'image de la condition des hommes.

Art. II. De Locis remotis.

Quinam sunt Loci remoti?

R. Loci remoti, seu extrinsecus assumpti, sunt ii, qui extra rem positi sunt: sola auctoritate nituntur, et ad testimonia revocari possunt.

Testimoniorum quæ sunt genera?

R. Duo sunt, divinum et humanum. Divina testimonia, quorum vis maxima est, e sanctis litteris et religione christiana petuntur; atque ea non in sacris tantum orationibus, sed etiam in profanis quandoque adhibentur. Ita d'Aguesseau:

Par où pouvons-nous mieux commencer les fonctions de notre ministère, qu'en vous adressant ces nobles et sublimes paroles que l'Ecriture consacre à la gloire et à l'instruction des magistrats: «Juges de la terre, vous êtes des dieux et les enfants du Très-Haut.» (6e Mercur. Les mœurs du magistrat.)

Quænam sunt testimonia humana omni orationum generi communia?

R. Primum sententiæ quædam ab omnibus receptæ et ex ipsa natura expressæ. Sic Tullius in Miloniana:

Est enim, Judices, non scripta, sed nata lex... ut si vita nostra in aliquas insidias, si in tela aut latronum, aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendæ salutis.

Ipsa proverbia, si res commode feret, usurpare, sed caute, licet.

2. Dicta clarorum virorum gravia et erudita, si modo eorum et in re, quæ agitur, et apud eos, qui audiunt, valeat auctoritas. Ita Cicero, pro Mil.:

Illud Cassianum cui bono fuerit in his personis valeat.

D'Aguesseau dictum Solonis, qui gloriabatur se aliquid quotidie addiscentem, senem fieri, sic adhibet:

Où sont aujourd'hui les avocats capables d'imiter la sagesse de cet ancien législateur, qui regardait la vie comme une longue éducation dans laquelle il vieillissait, acquérant toujours de nouvelles connaissances? (Des causes de la décadence de l'éloq.)

3. Scriptorum auctoritates, si crebræ non sint et suo loco afferantur, plurimum habent dignitatis, valentque tum ad ornandum, cum ad confirmandum et refutandum.

4. Denique in exemplis inest vis persuadendi, non solum ob similitudinem cum re proposita, sed etiam ob auctoritatem eorum, quorum facta memorantur. «Commemoratio antiquitatis exemplorumque prolatio, ait Tullius, summa cum delectatione et auctoritate orationi affert fidem.»

De usu Locorum communium.

De usu Locorum oratoriorum quid habes animadvertere?

R. Has res quatuor. 1. Loci communes sine ingenio et diligentia nihil prosunt; sed si ad ingenium acutum instructumque sententiis, et ad inquirendi laborem accedat ars et ratio, multo facilior et plenior evadet argumentorum inventio.

2. Inde apparet quanta rerum pene omnium scientia in perfecto oratore sit oportet; qui non solum rem, de qua dicendum sit, plane cognoscere, sed etiam in religione, philosophia, historiaque versatus, et in physicis disciplinis, atque in artibus haud peregrinus esse debeat.

3. Multa meditanti occurrent argumenta, quæ causæ nihil, aut parum afferunt firmitatis; itaque deligenda sunt sedulo, atque inter utilia, ea ceteris anteponenda, quæ sint auditoribus aptissima.

4. Ex iisdem fontibus hauriri multa possunt, quæ non solum ad probandum, sed ad ornandum quoque et ad amplificandum valeant.