Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Secundus, Chap. I, "De Argumentis", Art. I, "De locis insitis", p 141-142

Quid sunt Adjuncta?

R. Sunt ea quæ cum re, de qua agitur, non necessario, sed probabiliter conjuncta sunt.

Quot sunt Adjunctorum genera?

R. Tria vulgo numerantur: 1. Adjuncta rei, ut locus, tempus, etc.; 2. animi, ut vitia, virtutes; 3. corporis, ut pulchritudo, deformitas, robur, vestis, habitus. Uno verbo omnia quæ rem quoquo modo circumstant, sive præcedant, sive comitentur, sive consequantur, appellantur Adjuncta, seu res circumstantes. Unde liquet quam longe lateque pateat locus ille, et quam uberem dicendi segetem oratori suppeditet.

Quomodo sumi potest argumentum ab Adjunctis?

R. Cum ex loco, tempore, facultate, aliisque id genus quæ rem circumstant, persuadendi occasionem idoneam captat orator. Sic Hannibal, Italiam ingressus, militibus suis eloquenter facit animos ex loco unde fugere non liceat:

Dextra lævaque, duo maria claudunt. Nullam, ne ad effugium quidem, navem habemus. Circa Padus amnis major ac violentior Rhodano; a tergo Alpes urgent, vix integris vobis ac vigentibus transitæ. Hic vobis vincendum aut moriendum, milites, est… Liv. (Vid. loc.)

Porro memoriæ juvandæ causa, præcipua octo Adjunctorum genera hoc vulgari versiculo fuere comprehensa:

Quis, quid, ubi, per quos, quoties, cur, quomodo, quando.

Quis significat personam, et quæ ad illam pertinent, cujusmodi sunt genus, educatio, indoles, ætas, sexus, patria, cognatio, fama, virtus, ingenium, etc. Quid negotium designat, sive rem de qua agitur. Ubi locum demonstrat. Per quos indicat adjutores et socios, quorum opera facta res est. Quoties docet quam sæpe res facta fuerit. Cur causam et finem designat. Quomodo modum ac seriem ostendit rei gestæ. Denique Quando denotat tempus quo gesta res est.

Per Adjuncta Massillon tum peccatoris, tum justi mortem gravi copiosaque oratione proponit (Serm.pour le jour des morts).