Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Secundus, Chap. III, " De tertia Inventionis parte, seu de Motibus excitandis", p 158-159

Quid est Amor?

R. Est affectus quo alicui bene volumus, eique benefacimus, non nostra, sed illius causa. Ubi vide tres omnino esse germani Amoris conditiones ac dotes: 1. est ut ei, quem amamus, optemus bona, vel saltem quæ bona esse arbitramur; 2. ut quæ bona judicamus, non optemus illi dumtaxat, sed etiam pro virili parte procuremus; 3. ut ita simus animati non propter propriam utilitatem, sed illius causa quem diligimus. Nam, ut ait Cicero, «si ad fructum nostrum referemus, non ad illius commoda quem diligimus, non erit ista amicitia, sed mercatura quædam utilitatum suarum.» (De Nat. Deor. I, 44.)

Quid differt Amor ab amicitia?

R. Differt quod sit verus Amor, etsi qui amat non redametur; in amicitia vero requiritur Amor mutuus. Unde Aristoteles rogatus quid esset amicus, pulchre respondit: Anima una in duobus habitans corporibus.

Quo pacto conciliandus est Amor?

R. Amoris conciliandi causæ ac viæ præcipuæ sunt: 1. excellens quædam et rara virtus. Ita Ilioneus Trojanorum orator præclaram Æneæ virtutem collaudando, Didonem illi conciliare conatur, Æneid. I:

Rex erat Æneas nobis, quo justior alter

Nec pietate fuit, nec bello major et armis.

2. Utilitas, et collata beneficia. Ita Cicero Miloni benevolos mirifice facit judices ab ejus in patriam beneficentia: Hiccine vir patriæ natus, usquam, nisi in patria morietur, etc. Sic in nobis divinus Amor inflammari potest:

Tout l'univers est plein de sa magnificence...

D'un joug cruel il sauva nos aïeux,

Les nourrit au désert d'un pain délicieux;

Il nous donne ses lois, il se donne lui-même:

Pour tant de biens, il commande qu'on l'aime. Rac.

3. Nulla re magis comparatur Amor quam Amore mutuo, ut monet pervulgata illa Senecæ vox: Si vis amari, ama. 4. Denique conciliatur Amor, oris ac corporis dignitate, si sit cum virtute conjuncta, unde rex Evander apud Virgilium lib. VIII:

… Sed cunctis altior ibat

Anchises. Mihi mens juvenili ardebat amore

Compellare virum, et dextræ conjungere dextram.

Hoc igitur oratoris munus erit, ut causas illas amandi, vel earum aliquas in iis esse demonstret, ad quorum Amorem auditores conatur allicere.