Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Tertius, chap. II, "De Confirmatione", p 185-197

DE CONFIRMATIONE.

Quid est Confirmatio?

R. Est pars orationis, in qua firmamenta seu robora causæ afferuntur.

Quot sunt partes Confirmationis?

R. Duæ. Prima est Confirmatio proprie dicta, in qua ea, quæ pro nobis sunt, firmamus ac stabilimus. Secunda est Confutatio, in qua contrarias adversariorum rationes refellimus. Hinc liquet Confirmationem esse præcipuam ac potissimam orationis partem, quæ quasi viscera, vitamque illius contineat, totamque persuadendi spem in ea maxime parte sitam esse. Unde π?στις seu fides jure nuncupatur ab Aristotele.

Art. I. De Confirmatione proprie dicta.

Quomodo tractanda est Confirmatio proprie dicta?

R. Per Argumenta et per Argumentationes.

Quid est Argumentum?

R. Est probabile inventum ad faciendam fidem.

Quid est Argumentatio?

R. Est Argumenti fusior et artificiosa dilatatio.

Quid differt inter Argumenta et Argumentationes?

R. Hoc interest, quod Argumentatio sit modus, sive ratio qua Argumentum tractatur; Argumentum vero sit ipsa Argumentationis materia. Unde Argumenta ex se jejuna sunt et imbecilla, nisi accedat artificiosa illorum explicatio.

Unde petuntur Argumenta ad confirmandum idonea?

R. Petuntur a locis tum insitis, tum remotis, de quibus accurate dictum est a nobis libro II.

Quo ordine collocanda sunt Argumenta in Confirmatione?

R. Firmiora partim in principio collocanda sunt, quia tunc vel maxime attendit auditor; partim in fine, quia quæ postremo dicuntur, altius inhærent: imbecilliora vero collocanda sunt in medio, ubi magis latebit eorum infirmitas: quemadmodum imbecilliores milites, qui fugam audita buccina circumspiciunt, in medium agmen cogi solent, ut, qui per se parum possunt, turba valeant. At si causa duobus tantum Argumentis nitatur, quorum alterum validius sit, alterum infirmius, tunc imbecillius subjicietur quidem validiori, sed mox ad validius recurretur. Ceteroqui, nullum Argumentum adhibendum est, quod non aut prioribus aliquam vim addat, aut viam posterioribus muniat; recte enim monet Fabius, oportere «ut semper crescat oratio.» (VII, 1.)

Quot sunt Argumentationum species, seu quot modis tractari possunt Argumenta?

R. Tres sunt præcipuæ species Argumentationis: Syllogismus, Enthymema et Inductio. His adde Dilemma, Soritem et Epicherema.

§ I. De Syllogismo.

Quid est Syllogismus?

R. Duplex distinguitur Syllogismus, seu ratiocinatio: alius est philosophicus, alius oratorius. Syllogismus philosophicus est argumentatio constans tribus propositionibus, quæ sic inter se connectuntur, ut concessis duabus primis, necessario concedenda sit tertia.

Duæ primæ illæ propositiones præmissæ vocantur, quarum una major, altera minor, dicitur. Propositio quæ sequitur ex præmissis, appellatur conclusio.

En exemplum Syllogismi:

Omnis ars honesta est amplectenda;

Rhetorica est ars honesta:

Ergo Rhetorica est amplectenda.

Syllogismus oratorius est ratiocinatio constans quinque partibus, certo inter se ordine connexis: unde etiam vocatur Syllogismus perfectissimus.

Quænam sunt partes Syllogismi oratorii?

R. Quinque numerantur: prima est propositio; secunda, propositionis probatio; tertia, assumptio; quarta, assumptionis probatio; quinta, conclusio. Habes insigne quoddam Syllogismi oratorii exemplum in libro I de Inventione, ubi luculenter demonstrat Cicero divina Providentia mundum gubernari. Sed quod exiliter et jejune dixisset philosophus in hunc ferme modum: Illud divina Providentia administratur, quod optime administratur: sed mundus optime administratur: igitur mundus divina Providentia administratur; id ipsum Tullius oratorio more ita pertractat:

Melius accurantur quæ consilio geruntur, quam quæ sine consilio administrantur. Et hæc est propositio.

Domus ea quæ ratione regitur, omnibus instructior est rebus, et apparatior quam ea quæ temere, et nullo consilio administratur. Exercitus is cui præpositus est sapiens et callidus imperator, omnibus partibus commodius regitur, quam is qui stultitia et temeritate alicujus administratur. Eadem navigii ratio est: nam navis optime cursum conficit ea quæ scientissimo gubernatore utitur. Et hæc est propositionis probatio.

Nihil autem omnium rerum melius quam mundus administratur. Et hæc est assumptio.

Nam et signorum ortus et occasus quemdam ordinem servant, et annuæ commutationes, non modo quadam ex necessitate semper eodem modo fiunt, verum ad utilitates quoque rerum omnium sunt accommodatæ; et diurnæ nocturnæque vicissitudines, nulla in re unquam mutatæ, quidquam nocuerunt. Et hæc est assumptionis probatio.

Quæ signa sunt omnia non mediocri quodam consilio naturam mundi administrari. Quæ est complexio sive conclusio.

Semperne constat quinque illis partibus Syllogismus oratorius?

R. Nequaquam. Si enim perspicua sit vel propositio, vel assumptio, tunc omittitur illius probatio, et ita fit Syllogismus quadripartitus. Quod si etiam perspicua videatur utraque, tunc probatione nihil opus erit; et ita tripartitus fiet Syllogismus.

Quid vero intererit inter rhetorem et philosophum, si uterque tripartitum Syllogismum adhibeat?

R. Hoc intererit, primo quod philosophus ea maxime quærat argumenta, quæ possint scientiam, aut certam opinionem efficere; rhetori vero sufficiant, ut plurimum, probabilia. Alterum discrimen est in argumenti tractandi ratione positum: philosophus enim tres propositiones ordine collocat, quem ordinem, formam appellant; rhetoris vero industria in eo posita est, ut propositiones illas invertat, amplificet, verbis ornet, figuris illuminet, artem denique totam diligenter tegat. Hinc acute admodum aiebat Zeno philosophus, Logicam seu Dialecticam similem esse pugno, seu manui complicatæ; Rhetoricam vero palmæ, seu manui explicatæ atque exporrectæ similem esse.

Cedo exemplum Syllogismi quinquepartiti, cujus partium ordo sit inversus.

R. Esto hic Syllogismus quinquepartitus:

Major: Ce qui doit retourner à Dieu est grand.

Majoris probatio: Car Dieu est la grandeur essentielle.

Minor: Or l'âme doit retourner à Dieu.

Minoris probatio: Car elle a un rapport intime avec lui.

Conclusio: Donc l'âme est quelque chose de grand.

Sic eum ornat Bossuet, mutato partium ordine:

Probatio minoris: Il faut donc penser, chrétiens, qu'outre le rapport que nous avons du côté du corps avec la nature changeante et mortelle, nous avons d'un autre côté un rapport intime et une secrète affinité avec Dieu, parce quo Dieu même a mis quelque chose en nous, qui peut confesser la vérité de son être, en adorer la perfection, en admirer la plénitude; quelque chose qui peut se soumettre à sa souveraine puissance, s'abandonner à sa haute et incompréhensible sagesse, se confier en sa bonté, craindre sa justice, espérer son éternité.

Conclusio: De ce côté, Messieurs, si l'homme croit avoir en lui de l'élévation, il ne se trompe pas.

Minor: Car, comme il est nécessaire que chaque chose soit réunie à son principe, et que c'est pour cette raison, dit l'Ecclésiaste, «que le corps retourne à la terre dont il a été tiré»; il faut, par la suite du même raisonnement, que ce qui porte en nous la marque divine, ce qui est capable de s'unir à Dieu, y soit aussi rappelé.

Major et probatio majoris: Or, ce qui doit retourner à Dieu, qui est la grandeur primitive et essentielle, n'est-il pas grand et élevé? (Or. fun. de la duch. d'Orléans.)

Aliquando tamen logicus et naturalis ordo servatur in Syllogismis oratoriis.

§ II. De Enthymemate.

Quid est Enthymema?

R. Est pars syllogismi, seu syllogismus imperfectus.

Quot partes habet Enthymema?

R. Duas, quarum prima vocatur a logicis antecedens, alia conseqnens; v. g. Omnes artes sunt expetendæ; ergo eloquentia est expetenda.

Quomodo fit Enthymema?

R. Fit omittendo vel propositionem, vel assumptionem; seu ut logici loquuntur, omittendo majorem vel minorem; v. g. Clodius insidias struxit Miloni; ergo Clodius jure fuit occisus; vel: Quicumque alteri struit insidias, jure ab illo occiditur; ergo Clodius jure fuit occisus a Milone.

Unde nomen suum traxit Enthymema?

R. Απ? το? ?νθυμε?σθαι, quod est mente concipere, cogitare, quod scilicet tertia propositio, quæ verbis non effertur, mente retineatur.

Quodnam est optimum Enthymematis genus?

R. Illud est quod fit a contrariis, cujusmodi est apud Sallustium illud Micipsæ ad Jugurtham:

Quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris?

Erit etiam acutius ac validius Enthymema, si fiat per interrogationem. Tale est illud Medeæ apud Senecam:

Servare potui, perdere an possim rogas?

Cur Enthymemate magis gaudere vulgo dicitur orator quam syllogismo?

R. Tribus de causis. 1. Ut occultet artificium, quod scilicet agnitum, causæ magis obest quam prodest: hinc etiam cum utitur syllogismo, partes ejus fere transponit. 2. Ne videatur auditorum ingeniis diffidere, quasi si necesse sit omnes syllogismi partes sigillatim exprimi. 3. Quia Enthymema validius percellit adversarios illosque punctim, ut aiunt, cæsimque ferit: unde jaculum ac telum oratoris vocari solet. Vide quomodo Tullius Enthymemate feriat Antonium:

Pacem vult Antonius? Arma ponat.

Quasi si diceret: Non arma ponit Antonius, ergo non vult pacem.

Enthymemata coacervata multum habent ponderis; e. gr.:

O homme, vous ne connaissez pas les objets que vous avez sous l'œil, et vous voulez voir clair dans les profondeurs éternelles de la foi? La nature est pour vous un mystère, et vous voudriez une religion qui n'en eût point? Vous ignorez les secrets de l'homme, et vous voudriez connaitre les secrets de Dieu? Vous ne vous connaissez pas vous-même, et vous voudriez approfondir ce qui est si fort au-dessus de vous?

Mass. Vérité de la Religion.

§ III. De Inductione.

Quid est Inductio?

R. Est argumentatio, qua ex multis singularibus enumeratis aliquid concluditur.

Fit duobus modis. 1. E pluribus particularibus aliquid generale concluditur. Velut, hæc propositio:

Cette puissance suprême qui a construit le monde et qui n'y a rien fait qui ne soit très-bon, a fait néanmoins des créatures meilleures les unes que les autres;

sic ostenditur:

Elle a fait les corps célestes, qui sont immortels; elle a fait les terrestres, qui sont périssables: elle a fait des animaux admirables par leur grandeur; elle a fait les insectes et les oiseaux, qui semblent meprisables par leur petitesse: elle a fait ces grands arbres des forêts, qui subsistent des siècles entiers; elle a fait les fleurs des champs, qui se passent du matin au soir. Boss, sur la Prov.

2. E rebus particularibus alia res particularis ob similitudinem colligitur, velut: Passeres Deo curæ sunt, ergo et homo est ei curæ.

Hujusmodi Inductionis vis apparet, si priori illi conjungitur, hoc pacto:

Depuis les grandes créatures jusqu'aux plus petites, la providence de Dieu se répand partout. Elle nourrit les petits oiseaux, qui l'invoquent dès le matin par la mélodie de leurs chants; et ces fleurs, dont la beauté est si tôt flétrie, elle les habille si superbement, durant ce petit moment de leur être, que Salomon dans toute sa gloire n'a rien de comparable à cet ornement. Vous, hommes, qu'il a faits à son image, qu'il a éclairés de sa connaissance, pouvez-vous croire qu'il vous oublie, et que vous soyez les seules de ses créatures sur lesquelles les yeux vigilants de sa providence ne soient pas ouverts? Boss. 1. c.

Per Inductionem concluduntur argumenta a simili, a comparatione et ab exemplis sumpta.

§ IV. De Dilemmate, Sorite et Epicheremate.

Quid est Dilemma?

R. Est argumentum constans duabus partibus contrariis, quæ utrinque adversarium capiunt: unde etiam syllogismus cornutus appellatur, quod nempe illius cornua sint ita disposita, ut qui unum effugerit, in alterum incurrat. Sic probabis Dilemmate quemvis dolorem æquo animo esse tolerandum: Nam omnis dolor aut est vehemens, aut levis: si levis, facile feretur; si vehemens, certe brevis futurus est. Ita Cic. Philip. V, probat hoc Dilemmate non esse mittendos legatos ad Antonium:

Legatos decernitis. Si ut deprecentur, contemnet; si ut imperetis, non audiet.

Non omittendum hoc loco invictum illud Dilemma, quo Tertullianus in Apologetico c. 1. purgat Christianos, et incusat Trajanum, qui illos conquiri et investigari vetuerat, oblatos vero puniri jusserat:

O sententiam, inquit, necessitate confusam! Negat inquirendos, ut innocentes, et mandat puniendos, ut nocentes; parcit, et sævit; dissimulat, et animadvertit. Quid temetipsum censura circumvenis? Si damnas, cur non et inquiris? Si non inquiris, cur non et absolvis?

Qua ratione solvi potest Dilemma?

R. Duplici: 1. si ostendas aliquid medium inter duas propositiones oppositas intercedere; 2. si alterutram partem infirmare possis. Sic Dilemmati paulo ante exposito reponi posset 1. dolorem aliquem esse nec vehementem, nec levem, sed ipsa diuturnitate gravem; 2. vehementem dolorem esse posse, qui diu perduret.

Aliquando dilemma non solvitur, sed retorquetur in ipsum auctorem: cujusmodi exemplum affert Aristoteles libro II Rhet. Sacerdos quædam maximopere dissuadebat filio, ne ad populum verba faceret: nam si injusta suaseris, inquiebat, habebis deos iratos; sin vero justa, iratos habebis homines. Hoc Dilemma sic in matrem ipsam torsit ingeniosus adolescens: Imo, inquit, expedit ad populum verba facere: nam si justa dixero, dii me amabunt, si injusta, homines.

Quid est Sorites?

R. Est argumentatio, qua ex multis propositionibus gradatim, minutatim, et velut acervatim congestis aliquid infertur. Unde Syllogismus acervalis vocatur a Tullio; et græce σωρ?της vocatur, a voce σωρ?ς, cumulus, acervus.

Hanc propositionem: Jésus-Christ, pour être notre roi, devait être pauvre, Bossuet probat hoc Sorite:

Afin que Jésus-Christ fût notre roi en qualité de Sauveur, il fallait qu'il nous acquit; et pour nous acquérir, il fallait qu'il nous achetât; et pour nous acheter, il devait donner notre prix; pour donner notre prix, il fallait qu'il fût mis en croix; pour être mis en croix, il fallait qu'il fût méprisé; et afin qu'il fût méprisé, ne fallait-il pas qu'il fût pauvre, qu'il fût faible, qu'il fût impuissant, abandonné aux injures, exposé à l'oppression et à l'injustice par sa condition miserable? Boss. Serm. pour une profession le jour de l'Epiph.

Sed hoc genus argumenti sæpe solet esse captiosum et fallax. Dum enim sensim multa coacervantur, facile est injicere respondenti laqueos et periculosam illi telam texere. Retexere igitur oportebit, et seorsim singula considerare, sicque facilius universa frangentur.

Themistocles filium suum, nondum triennem, toti terrarum orbi imperare sic per jocum ostendebat: «Meus filius imperat matri, illa mihi, ego Atheniensibus, Athenienses Græciæ, Græcia Europæ, Europa toti orbi; ergo filiolus meus imperat toti terrarum orbi.»

Quid est Epicherema?

R. Est enthymema contractum, cujus duæ propositiones in unam conferuntur; ut Sine causa dominum servus accuset? In hac enim una propositione continentur hæ duæ: «Non debet servus temere et sine causa dominum incusare: ergo servus et medicus regis Dejotari non debet illum temere apud Cæsarem incusare.»

Art. II. De Confutatione.

Quid est Confutatio?

R. Est pars orationis in qua rationes contra nos pugnantes refellimus.

Numquid in omni oratione Confutatio adhibenda est?

R. Nequaquam. Nam sæpe ea quæ possent objici, vel nostris firmamentis dissolvuntur, vel parum nota sunt auditoribus, vel demum utilius prætermittuntur quam refelluntur. Aliquando Refutatio fit, non ex necessitate, sed quo causæ fiat explicatio commodior, vel adversarii minuatur auctoritas.

Quis est Confutationis locus?

R. Fit ante, vel inter, vel post confirmationem. Præcedit opportunius, cum auditorum animi, rationibus adversis occupati, minus attentas aut benevolas aures dicendis rebus præberent: quod in causa Milonis accidebat. Permisceri potest confirmationi, cum responsiones ad contraria argumenta rationibus nostris affines sunt, aut eædem; quem morem observat Massillon (e. g. Serm. sur la vérité d'un avenir). Secus subsequi solet, ut in oratione pro lege Manilia. Quandoque tota fere oratio in Reprehensione consumitur, velut in defensione Murenæ.

Quomodo fit Confutatio, seu Reprehensio?

R. Fit 1. negatione, cum rem allatam ab adversario aperte falsam esse dicimus, aut illam incredibilem esse, aut falsa, vel dubia, vel ambigua ratione, aut vitiosa argumentatione firmatam. Ita Cic. pro Quinctio, rem negat aperte: Negamus te bona Quinctii, Sexte Nævi, possedisse edicto prætoris. Sic etiam pro Roscio perspicue demonstrat parricidii crimen, cujus insimulatur Roscius, ab illius vita moribusque prorsus alienum esse.

2. Factum non negamus, sed jure factum fuisse defendimus; e. g. «Milo quidem occidit Clodium, sed ut vim vi repelleret, quod jure naturæ et scriptis legibus licitum est.»

3. Adversario fidem detrahimus, cum eum vel majori re objecta vicissim lacessimus, vel sibi non constare, vel alias falsum dixisse ostendimus. Velut: Vous vous plaignez que votre frère vous déplait..., mais vous-même, croyez-vous ne déplaire à personne?... (Mass. Car. Pardon des offenses, 1. p.)

4. Id quod objiciebatur in adversarium retorquere et ad firmandam causam arripere, admirabilis est Confutatio: sic Bourdaloue illis ipsis querelis, quæ de confusione rerum moventur, ostendit mundi ordinem, divinamque providentiam. (Serm. sur la Provid. 1er point.)

5. Confutatio fit per indignationem atque contemptum; cum nempe generosa quadam fiducia, quæ nobis objiciuntur, spernere, ac dedignari videmur. Hujusmodi nobile exemplum in 37. Livii libro, ubi Scipio Africanus, invidorum calumniis appetitus, et in jus vocatus, ad longam accusationem fidenter libereque respondit se tali die cum Hannibale feliciter conflixisse, de Carthagine triumphasse: proinde venirent omnes secum in Capitolium gratias actum Superis, et oratum ut semper sui similes imperatores populo Rom. darent; atque ita amicorum turba septus, totam secum multitudinem adversariis frementibus traxit.

6. Aliquando etiam valde utile erit in Confutatione jocos, sales et facetias, etiam in rebus seriis adhibere: quæ si nec in mimicam scurrilitatem degenerent, nec in atrocius maledictum, nec in nimiam dicacitatem, mirum quantum causæ prosint, et animos auditorum exhilarent.

7. Postremus denique refutandi modus fit per compensationem; cum scilicet neque factum negamus, neque jure factum contendimus, sed alio quodam præclaro facto abunde compensari ostendimus. Sic Horatius, qui sororem interfecerat, judicio populi R. fuit absolutus, magis admiratione virtutis, quam jure causæ, inquit Livius.

Quæ vitanda, sunt in confutando?

R. Tria: 1. ne vim argumenti, quod diluis, dissimulare videaris; 2. ne infirma sit, aut obscura responsio; 3. ne paulatim a re controversa ad aliam prorsus diversam dilabaris.