Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par Vialleton

P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, deuxième partie, chapitre V, "De variis Orationum Partibus", "De confirmatione", p. 117-121.

 Quid est Confirmatio?

Est pars Orationis, quae causam jam propositam, variis argumentis confirmat. Ex eâ enim pendet robur totius causae, unde si abesse caeterae possunt, Confirmatio nunquam abesse potest.

Quotuplex est Confirmationis munus?

Duplex: primum quo nostram confirmamus sententiam; secundum, quo oppositam refellimus, & est Confutatio seu Reprehensio. Fiunt autem Confirmatio & Confutatio per argumenta, seu locos de quibus suprà & infrà.

Ut duplici isto munere fungatur Orator, quid illi faciendum?

Rectè causae statum dignoscat.

Quid est status causae?

Est Quaestio quae ex primâ causarum conflictione oritur.

Da exemplum.

v. g. Si accusator dicat: Petrus mentitus est; defensor contrà, Petrus non mentitus est; ex hâc conflictione nascitur haec quaestio: An Petrus mentitus fuerit? atqui haec quaestio dicitur Status, quia in eo tota causa stat. Vocatur etiam Judicatio, quia in judicium venit.

Ad quid praetereà intendere debet Orator?

Orator adhibeat omnes vires suas, ut invincibili & omnipotenti illecebrâ, persuasio evertat munimenta sibi ipsi opposita à praejudiciis, & animos pertinacissimos imperio subjiciat. Utatur probationibus solidis, sententiis splendidissimis, &, ut ita dicam, expressionibus nervosissimis. Denique nihil non agat ut affectuum ignes accendat vel restinguat: & intueatur Judicum expectationem cui statim occurrere debet. His rationibus motus Cicero, dum pro Milone dicit, non argumentorum ordinem, verùm ipsarum, id quod majus est, partium Orationis immutavit. Neque enim ab Exordio in Narrationem ingressus est, sed interseruit refutationem eorum quae ab adversariis jactata fuerant; 1°. Fas non esse intueri lucem ei qui à se hominem interfectum esse fateretur; 2°. Milonem à Senatu jam esse damnatum; 3°. A Pompeio quoque. Quandiu haec tria in animis Judicum haesissent, nullus erat defensioni Milonis locus, nec sibi licere eum absolvere Judices credidissent. Meritò igitur Orator, antequàm rem aggrediatur, statim sibi amoliendas esse putet has opiniones, quae omnem defensioni suae aditum obstruxerunt.

Quid tandem muneris illi incumbit ut propositum obtineat?

1° Perfectè cognoscat cor humanum variosque animi motus.

2° Sciat privatas propensiones eorum coràm quibus sermonem habiturus est, peritè utatur, & auditores per infirmiora & immunita invadat: v. g. Avarum divitiarum illecebris; Ambitiosum honorum splendore; Vindictae cupidum saevis ultionis suavitatibus; Civem animosum & fidelem, amore Principis, & c.

Affer exemplum gallicum.

Ita D. De Voltaire in Tragoediâ quae Zaïre inscribitur, Lusignan movet eam & mulcet adeò vivis & expressivis imaginibus ut nequeat resistere:

« Ma fille, tendre objet de mes dernières peines,

Songe au moins, songe au sang qui coule dans tes veines;

C’est le sang de vingt Rois tous chrétiens comme moi;

C’est le sang des Héros défenseurs de ma loi;

C’est le sang des Martyrs.... O fille encor trop chère!

 Connois-tu ton destin? sais-tu quelle est ta mere?

 Sais-tu bien qu’à l’instant que son flanc mit au jour

 Ce triste & dernier fruit d’un malheureux amour,

 Je la vis massacrer par la main forcenée,

 Par la main des brigands à qui tu t’es donnée?

 Tes freres, ces Martyrs égorgés à mes yeux,

 T’ouvrent leurs bras sanglants tendus du haut des cieux:

 Ton Dieu que tu trahis, ton Dieu que tu blasphêmes,

Pour toi, pour tes péchés est mort en ces lieux mêmes,

 En ces lieux où mon bras le servit tant de fois,

 En ces lieux où son sang te parle par ma voix.

 Vois ces murs, vois ce temple envahi par tes maîtres:

 Tout annonce le Dieu qu’ont vengé tes ancêtres.

 Tourne les yeux, sa tombe est près de ce palais:

 C’est ici la montagne où lavant nos forfaits,

 Il voulut expirer sous les coups de l’impie;

 C’est-là que de sa tombe il rappella sa vie:

 Tu ne saurois marcher dans cet auguste lieu,

 Tu n’y peux faire un pas, sans y trouver ton Dieu:

 Et tu n’y peux rester sans rénier ton père,

 Ton honneur qui te parle, & ton Dieu qui t’éclaire.

 Je te vois dans mes bras & pleurer, & frémir:

 Sur ton front pâlissant Dieu met le repentir.

 Je vois la vérité dans ton coeur descendue;

 Je retrouve ma fille après l’avoir perdue;

 Et je reprends ma gloire & ma félicité,

 En dérobant mon sang à l’infidélité. »

Quotuplex est igitur dos Confirmationis?

Quintuplex. 1°. Confirmatio debet esse vera aut probabilis: nihil itaque contineat ex quo concludi non possit quod est in quaestione.

. Debet esse in Confirmatione ordo & delectus argumentorum. Quae leviora sunt & infirmiora, vel omittantur, vel validioribus sustineantur.

 3°. Nihil afferat aut relinquat sine responsione, quod favere adversariis possit.

. Non sit Philosophica, hoc est expers motûs & amoenitatis; alioquin fastidium & somnum conciliaret.

. Contineat, quoad fieri potest, argumenta petita à personis & moribus, non verò vaga quaedam principia quae auditores vulgò non tangunt.

Promat ergo non solùm Orator ex armamentariis Dialecticorum argumenta quaedoceant; sed & ex Ethicorum fontibus atque Rhetorum hauriat quae concilient, quae moveant. Ne sit hospes in humanitate, neque peregrinus domi, sed nôrit omninò mores, qui dicentem deceant. Nôrit affectuum maria, quibus quaeque ventis concitentur, sedentur: discernat, qui affectus, inquantum, quibus & erga quos sint movendi; quibus de causis, & quâ ratione incitentur animi facultates; concupiscens & irascens ad appetendum ea quae videntur bona, ad aversandum ea quae apparent noxia; quomodo disponatur ad ea vel praesentiâ vel absentiâ, amore, gaudio, odio, dolore, spe, irâ, metu; dominari sciat in affectuum regno, atque foedere certo premere & laxas dare habenas, ut ait Poëta: hoc est, in laetitiâ dilatate corda audientium, in moerore contrahere.