Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par Vialleton

P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, sectio prima "De inventione", p. 8.

 

 

 

Quid est Inventio?

Est excogitatio rerum verarum aut verisimilium quae causam probabilem reddant; vel quae ita causae saveant, ut docendo, delectando & movendo, Orator possit persuadere.

Orator igitur diligenter ac penitùs rem de qua agitur cognoscat; quod obtinebit si eam attentè consideret, partes ejus singulas comprehendat atque intelligat, circumstantias omnes scrutetur¸ atque ex his omnibus videat quid causae suae faveat & quid ipsi contrarium sit.

Inventio est pars Rhetoricae gravior; neque enim Rhetorica posita est in verbis, sed in vera Eloquentia quae rationibus sic tanquam nervis continetur.

Quoenam sunt Inventionis Adjumenta?

Loci, tùm intrinseci, tùm extrinseci; Argumentatio, Lectio, & Imitatio.