CONJUGATA / CONJOINTS
Quid intelligis per Conjugata?
Orationem intelligo in vocabulis ludentem, quae eandem vocem saepiùs usurpet, leviterque commutet; ut victoriâ, victor, vincere, & c. ludere ludum, & c. (Hor. L. III. Od. 23.)
Affer alia exempla.
Cùm esset causa consularis & senatoria, opus erat auxilio Consulis & Senatûs. Cic. in Pisonem.
Item,
Arma ab aliis posita, ab aliis erepta sunt. Ingratus est injustusque civis, qui in armorum periculo liberatus, animum tamen retinet armatum. Cic. pro Marc. n. 32.
Sic etiam Terent. in Heaut.
Homo sum, humani nihil à me alienum puto.
Et Juven. Sat. 8.
Summum crede nefas, animam praeferre pudori,
Et propster vitam vivendi perdere causas.
Cedo exemplum Gallicum.
Ita Russoeus introducit hypocritam versibus sequentibus Deam Lavernam orantem:
Apprends-moi l’art de fourber dextrement:
Si qu’à fourber nul fourbe ne me passe
Et qu’en fourbant honneur & los j’amasse.
Ton bras est invaincu, & non pas invincible.
CORN. Le Cid
Ces graves Magistrats qui se voyoient revivre dans une Jeunesse vertueuse, destinée à les remplacer, espéroient que, si les hommes étoient mortels, au moins la dignité de la Compagnie seroit immortelle.
Daguesseau. II. Mercuriale, page 57.
Hic locus est ipsi Figurae quae Derivatio appellatur.
Fiat argumentum à Conjugatis.
V. g. Si probare est judicem humanum esse oportere, his verbis argumentaberis:
Homo debet esse humanus;
Atqui Judex est Homo;
Ergo Judex debet esse humanus.