Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par Vialleton

 P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, première section "De inventione", première partie "De locis, tum intrinsecis, tum extrinsecis", chapitre I "De locis intrinsecis", XI "De Comparatione", p. 45-50.

 Quid est Comparatio?

Est Oratio quae res, vel majores, vel minores, vel pares inter se comparat: undè triplex Comparatio, nimirùm à majori ad minus; à minori ad majus; & à pari. Inservit ad ornandum & ad argumentandum.

Quid intelligis per Comparationem à majori ad minus?

Quando minus probabile concluditur ex magis probabili: v. g. Sunt qui mandata divina violare non dubitant; ergo nec leges humanas.

Cicero pro Domo sua, n. 108. Civis est nemo in tanto populo, & c.

Et pro Roscio Amerino, n. 15. ubi probat Syllam non omnia providere potuisse, Quia ne Jupiter quidem id potest.

Item in Milone, n. 18. Itaque in istâ tuâ, & c. & in eâdem Orat. n. 16. ubi probat Orator mortem Clodii non debuisse animos inflammare, his verbis: Domi suae nobilissimus, & c.

 Quid est Comparatio à minori ad majus?

Fit quando magìs probabile ex minùs probabili ostenditur. Ita licet argumentari.

Si pueruli studio incumbunt; quid ergo nos aetate & viribus valentes, idem facere recusamus?

 Argumentum à minori ad majus secundâ continetur Orat. in Verrem, n. 28. Quid est, quaeso, quod Metellus, & c.

Et pro lege Manil. n. 11. Tullius Romanis suadet ut civium internecionem vindicent: Majores vestri saepè, & c.

Quid Comparatio à pari?

Dicitur à pari quando probabile assumitur ad aliud probandum.

V. g. Ut Orator deterreat quempiam adolescentem ab improborum societate, ostendet alium adolesentem eâdem indole, iisdem moribus fuisse depravatum ab improbis:Ergo si pari uteris societate, miser adolescens, par te manet conditio, par improbitas.

 Unde exempla sumenda?

 Argumentum à pari habetur Philipp. V. n. 25. ubi probatur Antonium eodem loco habendum esse quo Annibalem, quia tàm hostiliter egit quàm Annibal.

Et Catilin. 1. 2. 17. Quo tandem animo, & c.

Item Horatius in avarum his verbis:

Tantalus à labris sitiens fugientia captat

Pocula…. Quid rides? Mutato nomine, de te

Fabula narratur, & c.

Quercui immotae compatatur constantia apud Virgilium. AEn. IV. 441.

Ac veluti annoso. Vide ubi ae inductione, p. 41.

Cedo quî amplificari poterit?

Per unam vel per multas comparationes, additis similitudinibus, uno etiam vel pluribus exemplis.

Igitur fiet Amplificatio per multas comparationes, si dicas, v. g. cum Tullio in Pisonem.

Ego non te vecordem, non furiosum, non mente captum, non tragico illo Oreste [note:Orestes, Agamemnonis filius, furiis agitatus fuit ob Clytemnestram matrem occisam. Athamas Thebanorum

Rex, furiis etiam agitatus.]  aut Athamante dementiorem putem?

Vel si dicas cum Martiale in improbum quemdam Gaurum qui sua lutulenta vitia magnorum virorum exemplo solebat excusare:

Quid nimio gaudes noctem producere vino?

      Ignosco; vitium, Gaure, Catonis habes.

 [note: Cato Uticensis quàm saepè mero incaluerit testis Horatius]

        Carmina quòd scribis Musis & Apolline nullo,

               Laudari debes: hoc Ciceronis (1) habes:

Quod vomis, Antoni (2): quod luxuriaris, Apici. (3)               Quod fur es; vitium dic mihi, cujus habes?

[Notes : (1) Cicero non bonus Poëta fuit. (2) Qui frustis vinolentis gremium fuum & totum tribunal implevit. (3) Apicius. Helluo celeberrimus.]

Fit Amplificatio per unam tantùm similitudinem in hoc Virgilii loco, ubi fortissimam Amazonem Camillam de imbelli hoste nullo labore triumphantem inducit, AEn. XI. 721.

Quàm facile accipiter saxo sacer ales ab alto

Consequitur pennis sublimem in nube columbam,

Comprensamque tenet, pedibusque eviscerat uncis:

Tùm cruor & vulsae labuntur ab aethere plumae.

Item in lib. VII. p. 378. ubi Reginae Amatae furorem ac circumcursationes depingit lepidissimâ turbinis verbere à pueris agitati similitudine:

Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo,

Quem pueri magno in gyro vacua atria circùm

Intenti ludo exercent: ille actus habenâ

Curvatis fertur spatiis: stupet inscia turba,

Impubesque manus, mirata volubile buxum;

Dant animos plagae: non cursu segnior ille.

Per medias urbes agitur, populosque feroces.

Addito denique pulcherrimam istam juvenis Pallantis à Turno occisi cum flosculo decerpto comparationem, quam Scaliger quovis nectare dulciorem non veretur appelllare:

Hìc juvenem agresti sublimem in stramine ponunt.

Qualem virgineo demissum pollice florem,

Seu mollis violae, seu languentis hyacinthi

Cui neque fulgor adhuc necdùm sua forma recessit.

Et apud Fenelonem:

Mentor montre dans ses yeux, & c. Vide ubi de Similitudine, pag. 38.

Quid ars postulat in conficiendis Comparationibus?

 Ut sint accuratae & nobiles.

Ita de Voltaire in poëmate la Henriade. Cant. VIII.

Essex avec éclat paroît au milieu d’eux.

Tel que dans nos jardins un palmier sourcilleux,

A nos ormes touffus mêlant sa tête altière,

Étale les beautés de sa tige étrangère;

Son casque étinceloit des feux les plus brillants

Qu’étaloient à l’envi l’or & les diamants,

Dons chers & précieux dont sa fière maîtresse

Honora son courage ou plûtôt sa tendresse.

Et in eodem cantu.

D’Aumale, en l’écoutant, pleure & frémit de rage.

Cet ordre qu’il déteste, il va l’exécuter:

Semblable au fier lion qu’un Maure a sçu dompter,

Qui, docile à son maître, à tout autre terrible,

A la main qu’il connoît soumet sa tête horrible,

Le suit d’un air affreux, le flatte en rugissant,

Et semble menacer même en obéissant.

Utque nihil desiderandum sit ad energiam hujus loci, non abs re erit hunc coronare sequenti duplici Comparatione, ubi poëta in ode sua de pugnâ apud Fontenoy Flandriam, quatenùs bellicum theatrum, comparat Prometheo cujus indesinenter renascentia viscera continuò à vulture devorantur.

De meurtres affamé le démon des batailles

De ses barbares mains déchire tes entrailles

Pour nourrir sa fureur tu renais chaque jour;

Et ton sort est pareil au destin déplorable

          De ce fameux coupable

Immortel aliment de l’avide vautour.

Deinde exercitum gallicum in Flandriâ disseminatum comparat cum Nilo flumine arva quae inundat foecundante.

Que dis-je? contre toi quand Louis se déclare.

Sensible à tes malheurs, sa bonté les répare:

Tu devras ton bonheur à son bras irrité.

C’est ainsi que le Nii franchissant son rivage,

Dans les champs qu’il ravage

Répand le germe heureux de leur fécondité.