Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par v

 P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, première section "De inventione", première partie "De locis, tum intrinsecis, tum extrinsecis", chapitre I "De locis intrinsecis", XVI "De Adjunctis", p. 55-63.

[note au titre: Id est, les circonstances accompagnantes. Hic locus est Inventionis pars magìs necessaria & magìs extensa; hoc igitur informetur quilibet rei oratoriae studiosus erit.]

Quid intelligis per Adjuncta?

Ea sunt, quae licet Rem, Perfonam,Tempus, Locum & alia singula quae ad rem pertinent necessariò non sequantur, sunt tamen cum Re conjuncta, Personâ, Tempore, & c.

Quot sunt Adjunctorum genera?

Septem, hexametro versu comprehensa, ut mentibus faciliùs inhaereant:

Quis, Quid, Ubi, Quibus auxiliis, Cur, Quomodo, Quando.

Quis, indicat Personam quae agit & circumstantias ad illam pertinentes.

Quid, significat Rem aut Factum cum circumstantiis.

Ubi, nuntiat Locum & Res circumstantes.

Quibus auxiliis, Artem detegit quâ Res fuit patrata.

Cur, Consilium aperit & Causam facti.

Quomodo, rei faciendae modum docet & circumstantias.

Quando, Tempus opportunum exhibet.

Quomodo fit Amplificatio per Adjuncta?

Cùm ducitur ab omnibus seu rerum seu personarum Adjunctis ac Circumstantiis simul coacervatis.

Subjice exemplum per Adjuncta Personae?

Ita Cicero ex toto Fannii corporis habitu probat illum esse pravum & improbum hominem.

Nonne, inquit, ipsum caput & supercilia illa penitùs Abrasa olere malitiam, & clamitare calliditatem videntur? Nonne ab imis unguibus usque ad verticem summum (si quam conjecturam affert hominibus tacita corporis figura) ex fraude, mendaciis, fallaciis constare totus videtur; qui idcircò est capite & superciliis semper rasis, ne ullum pilum viri boni habere videatur.

Virgilius, AEneid. lib. III. 659 giganthaeam Polyphemi molem, immanemque staturam ita exprimit:

Trunca manum pinus regit & vestigia firmat

.......................graditur que per aequor

Jam medium, nec dum fluctus latera ardua tinxit.

Burdalovius probat Circumstantiis Personae S. Pauli & hominis peccatoris, carnem esse mortificandam ne reprobemur.

"S. Paul a fait de son corps une victime de pénitence de peur d’être reprouvé. Cet homme confirmé en grace, cet homme à qui sa conscience ne reprochoit rien, cet homme ravi jusqu’au troisième ciel, cet homme si parfaitement attaché à Dieu, croyoit qu’il étoit nécessaire, pour ne pas tomber dans le malheur de la reprobation, de traiter durement son corps, & de le reduire en servitude; & moi qui suis un pécheur, moi sujet à toutes sortes de passions, je ménagerai le mien? je le ferai vivre dans les délices? je lui accorderai tout? loin de le réduire en servitude, je ne penserai qu’à le nourrir délicatement, qu’à le vêtir mollement, qu’à lui donner toutes ses aises? & avec cela, je vivrai sans aucune crainte pour mon salut, sans remords, sans scrupule? & avec cela, je me persuaderai que je puisse aimer Dieu? Non, non, mon Dieu, c’est une erreur aussi pernicieuse qu’injuste, dans laquelle j’ai vêcu jusqu’à présent, & dont je me détrompe aujourd’hui sur l’exemple de votre grand Apôtre. »

Tullius paribus circumstantiis contendit Roscium non fuisse interfectorem patris, n. 37. Occidisse patrem, & c. & 39. Patrem occidit Sextus Roscius, & c.

Cedo modum amplificandi per Quid?

Hujus loci adjumenta sunt Definitio & Descriptio, quae Rei vel Facti naturam & proprietates designant & explicant.

Affer exemplum.

Ita Cicero, Verr. ult. n. 149.

Si quis rex, si qua civitas exterarum gentium, si qua natio fecisset aliquid in Civem Rom. ejusmodi, nonne publicè vindicaremus? non bello persequeremur? possemus hanc injuriam, ignominiamque nominis Rom. inultam impunitamque dimiterre? Quot bella majore: nostros, & quanta suscepisse arbitramini, quòd Cives Romani injuriâ affecti, quòd navicularii retenti, quòd mercatores spoliati dicerentur? At ego retentos non queror: spoliatos ferendum puto: navibus, mancipiis, mercibus ademptis in vincula conjectos esse mercatores, & in vinculis Cives Rom. necatos esse arguo, & c.

Da exemplum gallicum.

D. de Voltaire in Tragoedia cui titulus La Mort de César, inducit Antonium ita de Caesare Romanos alloquentem.

 «Hélas! si sa grande ame eût connu la vengeance,

Il vivroit, & sa vie eût rempli nos souhaits.

Sur tous ses meurtriers il versa ses bienfaits;

Deux fois à Cassius il conserva la vie.

Brutus!… où suis-je? ô ciel! ô crime! ô barbarie!

Chers amis, je succombe; & mes sens interdits…

Brutus!... son assassin… le monstre étoit son fils. »

[note: Minùs horrendum fuisset Bruti & Cassii scelus, si Caesari vitam non debuissent.]

Quomodo amplificabitur per Ubi?

Si locus distinguatur, an sacer an profanus, creber, an desertus, privatus, publicus, an denique domus amici, propinqui, Regis, & c.

Unde sumendum exemplum?

Ex Tullio pro Milone, n. 53. ubi probat Clodium ipsi insidias paraffe:

Videamus nunc, id quod caput est, locus ad insidias ille ipse, ubi sunt congressi, utri tandem fuerit aptior.

Virgilius sub finem lib. I. Georg. v. 465. Julii Caesaris interitum lugubriter admodùm & tragicè lamentatur, coacervando funestissima prodigia, monstraque quae vel antecessere, vel mox subsecuta sunt; his verbis:

Ille (1) etiam extincto miseratus Caesare Romam,

Cùm caput obscurâ nitidum ferrugine texit,

Impiaque aeternam timuerunt secula (2) noctem.

..........................................................

..........................................................

Vox quoque per lucos exaudita silentes

Ingens, & simulacra modis pallentia miris.

Visa sub obscurum noctis; pecudesque locutae,

Infandum! sistunt amnes; terraeque dehiscunt,

Et moestum illacrimat templis ebur, aeraque sudant. (3)

[notes: (1) Sol. (2) Dictatore Julio Caesare à Conjuratis occiso, folis globum diù impaluisse narrant Plutarchus & Plinius. (3) Totum hunc locum ut eximium amplificationis exemplar, & ad excitandam commiserationem imptimis idoneum, si me audis, consulito.]

Consule II. Philipp. n. 53 & 104. & Agrar. II. n. 94. Ibi Cicero probat ex naturâ regionis quam Campani incolebant, quò superbiae & arrogantiae devenerint.

Quî fiet Amplificatio Quibus Auxiliis?

Si cuncta colligas quae facto inservierunt, ut suasores, cooperatores, socios, executores, conscios; si speciem armorum, an fustis, an gladius, & c.

Subjice exemplum.

Sic Tullius purgat Milonem à morte Clodii, n. 55 ad 59.

Age nunc, iter expediti latronis cum Milonis impedimentis comparate. Semper ille antea cum uxore, & c.

Quomodo per verbum Cur?

Causam finalem designando; rationes, variaque consilia & facti propositum evolvendo.

Proba per exemplum.

Orator Rom. in eadem Oratione, n. 32. ita loquitur à Causis:

Quonam igitur pacto potest probari Miloni infidias fecisse Clodium? Satìs est quidem in illa tam audaci, tam nefariâ belluâ docere magnam ei causam, magnam spem in Milonis morte positam, magnas utilitates fuisse.

Et pro Ligario, n. 9.

Quî amplificabiur à Quomodo?

Expositione rationum quibus fit vel facta est res, ad quam inservit Hypotiposis vel Narratio simplex.

Affer exemplum.

Cicero in Orat. pro Lege Maniliâ, n. 34. ostendendo quâ ratione Pompeïus Remp. tot & tantis hostibus eripuerit, ita exclamat:

Proh dii immortales! tantamne unius hominis incredibilis, ac divina virtus tam brevi tempore lucem afferre Reipublicae potuit; ut vos qui modò ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis, ii nunc nullam intrà Oceani ostium praedonum navem esse audiatis? atque haec quâ celeritate gesta sint quanquam videtis, tamen à me in dicendo praetereunda non sunt. Quis enim unquam, aut obcundi negotii, aut consequendi quaestûs studio, tam brevi tempore, tot loca adire, tantos cursus conficere potuit, quam celeriter ex Pompeïo duce, belli impetus navigavit, & c.

Et in Orat. pro Mil. n. 54. à modo quo Clodius vulneratur:

Si haec non gesta audiretis, sed picta videretis, tamen appareret uter esset insidiator, & c. n. 55.

Quomodo à Quando?

Tempus designando quo res facto fuit, an per diem an per noctem, quâ die, an post acceptam injuriam aut beneficium collatum; an denique die festo, & c.

Cedo exemplum.

In supradicta Oratione, n. 53, 54, 55.

Videte nunc illum egredientem è villâ subitò. Cur vesperi? quid necesse est? In quo ars consistit?

Hujus loci ars tota consistit in accuratâ

definitione Rei, partium genuinâ enumeratione, solidâ & patheticâ expressione contrariorum & circumstantiarum quae definitum depingant & illud à quovis alio distinguant.

Cedo exemplum gallicum.

Ita apud Crebillon Idomenaeus voti inconfiderationem excusans, vividè depingit pericula quibus depromptus fuerit:

«Une effroyable nuit sur les eaux répandue

Déroba tout-à-coup ces objets à ma vûe;

La Mort seule y parut… le vaste sein des mers

Nous entr’ouvrit cent fois la route des enfers:

Par des vents opposés les vagues ramassées,

De l’abîme profond jusques au ciel poussées,

Dans les airs embrâsés agitoient mes vaisseaux,

Aussi prêts d’y périr qu’à fondre sous les eaux.

D’un déluge de feu l’onde comme allumée,

Sembloit rouler sur nous une mer enflammée;

Et Neptune en courroux, à tant de malheureux

N’offroit, pour tout salut, que des rochers affreux.

Que te dirai-je enfin?... dans ce péril extrême,

Je tremblai, Sophronyme, & tremblai pour moi-même….

Pour appaiser les Dieux, je priai… je promis…

Non, je ne promis rien, Dieux cruels! j’en frémis…

Neptune, l’instrument d’une indigne foiblesse,

S’empara de mon coeur & dicta la promesse:

S’il n’en eût inspiré le barbare destein,

Non, je n’aurois jamais promis de sang humain. »

 Vide praeterea Livium.

Dextrâ laevâque duo Maria, & c.

Et Bolaeum:

Je sors de chez un fat, & c.

Denique Cicero, Philip. II. n. 63. Antonii vomitûs turpitudinem amplificat, à loco, à personâ, à foeditate rei ipsius, his verbis:

O rem non modò visu foedam, sed etiam auditu! si  inter coenam, in tuis illis immanibus poculis, hoc ubi accidisset, quis non turpè duceret? In coetu verò Populi Rom. publicum negotium gerens, Magister equitum, cui ructare turpe esset, is vomens frustis esculentis vinum redolentibus, gremium suum & totum tribunal implevit….

Subjice argumenta ab Adjunctis.

1. Vesperi visus est cum gladio in loco

2. Est incredibili virtute praeditus. Non ergo foedus violavit.

3. Formosus est puer. Igitur amatur à multis.