Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par Vialleton

P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, deuxième section "De Dispositione", chapitre III "De Genere Judiciali", p. 97-99 et chap. IV "De variis Orationibus quae ad tria genera referri possunt", § III "genus Judicale", p. 104-105.

Quid tractat Genus Judiciale?

Accusationem & Defensionem.

Quid circà Accusationem?

Quatuor praecipuè ponderat. 1° An id de quo aliquis accusatus est factum fuerit necne. 2° An jure vel injuriâ res facta fuerit. 3° Quale sit id quod factum est. 4° Quis fit auctor facti. In prima quaestione quae conjecturalis est,videre est, utrum accusatus habuerit voluntatem & facultatem faciendi id de quo accusatur.

In secunda & tertia, perpendendum est an tale esset factum quod potuisset fieri vel non, & quale sit.

In quartâ quae factum in scripto considerat, exponitur per adjuncta sive praecedentia, sive comitantia, sive facti sequentia; & sic patet quis & qualis sit auctor facti respectu personae laesae.

Quibus modis accusare possumus?

. Si suspiciones in accusatum injicimus.

. Si varias maleficii causas afferamus.

. Si datâ suspicione, factum suis coloribus adumbretur.

. Utendo legum auctoritate, & excitando in animis Judicum, iram, odium, vindictam, & c. quibus impellantur ad judicandum juxta legum severitatem.

Quae sunt defendendi rationes?

. Tollenda quae animis insidet, suspicio.

. Maleficii causa minuenda.

. Facti narratio sic contexenda, ut accusatus, aut veniâ dignus, aut miseratione videatur.

. Leges in accusatum allatas ita interpretandae, ut defensor judices inciter ad clementiam, & accusatum, vel absolutum vel leviori poenâ afflictum dimittant.

 In hoc genere quod praeteritum considerat, praecipuum instrumentum est Enthymema.

Exempla sumantur apud Ciceronem, in Oratione pro Caelio, ubi quaeritur, an Caelius Clodiae venenum paraverit? In Milonianâ, ubi quaeritur, jure an injuriâ Milo Clodium occiderit, & c.

[...]

Quaenam orationes Genere Judiciali continentur?

Plurimae, sed istae praesertim: Invectiva, Objurgatio, Excusatio, & Deprecatio.

Quid est Invectiva?

Est oratio quâ in aliquem invehimur.

Quid est Objurgatio?

Est facti cujusdam singularis exprobratio.

Quid est Excusatio?

Est modus alicujus excusandi verbis blandis & honestis, vel argumentis causam ipsius faventibus.

Quid est Deprecatio?

Quae alicujus veniam supplex postulat.

 Ad Genus Judiciale referuntur etiam Leges, Tabulae, Testes, & Praejudicia. Vide ubi (1) de illis.

[note (1):  Sunt praetereà quaedam aliae species orationum quae ad tria genera referri possunt, quaeque particularem considerationem & disciplinam desiderant.]