Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par Vialleton

P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, deuxième section "De Dispositione", chap. IV "De variis Orationibus quae ad tria genera referri possunt", § II "Genus Deliberativum ", p. 103.

Quid est Petitio?

Est oratio quâ, captando alicujus benevolentiam, enixè ab illo petimus aliquid.

Captabitur igitur benevolentia, sive à personâ ipsius quam suis laudibus ornabimus, sivè à personâ nostrâ, significatione benè in eum affectae mentis & observatione. Vide Orationem Junonis ad AEolum in AEn. 1. 69.

 AEole, namque tibi Divûm Pater, atque hominum Rex, & c.

In quâ, praemissâ laudatione ab AEoli potentiâ, proponit causam postulationis suae, concluditque gratum animum in mercedem pollicendo, his verbis:

Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae, & c.