Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par Vialleton

P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, troisième section "De Elocutione", chapitre II "De Sermonis Dignitate", p. 171 et p. 188.

 Quid est Tropus [note: A verbo trepô, converto, immuto. Sic dicuntut Vela pro Navibus. Aquila pro Imperio Germano, Musa pro Carmine, & c.]?

Est elocutio, quâ propria verbi significatio in aliam mutatur.

De Troporum generibus.

Quot sunt Troporum genera?

Duo: unum in uno verbo positum; alterùm in pluribus.

Pprimum genus Troporum.

 Quot Troporum species primum genus includit?

Septem: quae sunt 1. Metaphora, 2. Synecdoche, 3. Metonymia, 4. Antonomasia, 5. Onomatopoeia, 6. Catachresis, & 7. Metalepsis, his versibus definitae:

Dat propriae similem translata Metaphora vocem,

Confundit totum cum parte Synecdoche partis,

Atque Metonymia imponit nova nomina rebus,

Antonomasia imponit cognomen; ut Irus

Impius; AEacides; Poenus; Cytherea; Poëta.

A sonitu voces Onomatopoeia fingit,

Durior impropriae est Catachresis abusio vocis,

Transcendit mediis gradibus Metalepsis ad altum.

Ad idem genus referri possunt Epanalepsis, & Epanodos, de quibus aliquid dicemus.

[...]

SECUNDUM GENUS TROPORUM.

Quot sunt species in altero genere inclusae?

Quatuor: nempè Allegoria, Periphrasis, Hyperbaton, Hyperbole.

Addi posset Ironia; vide ubi de illâ.