Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par Vialleton

P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, première section "De inventione", première partie "De locis, tum intrinsecis, tum extrinsecis", chapitre II "De locis extrinsecis", p. 63-64.

Quid sunt Loci Extrinseci?

Sunt certa quaedam capita è quibus argumenta extra rei naturam desumpta, colligimus. [note: Loci Extrinseci licet artis non sint, tamen multùm artis postulant ut tractentur.]

Alii ad Oratores sacros pertinent, & sunt Scriptura Sacra, Concilia, Historia Ecclesiae, Patres, & c.

Alii ad Oratores forenses, v. g. Leges, Consuetudines, Decreta Senatuum, Edicta, & c.

Alii denique sunt Disserentium, v. g. Auctoritates colendissimae opinioni obfirmandae validiores.

Sunt qui asserant Locos Oratorios ad solam Imitationem tantùm esse revocandos. De eâ seorsim agemus.

Quot igitur sunt Loci Extrinseci vulgares?

Septem ex Quintiliano; scilicet, Leges, Praejudicia, Fama, Tabulae, Jusjurandum, Tormenta, & Testes.