Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par Vialleton

 P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, première section "De inventione", deuxième partie  (argumentatio, lectio, imitatio),  chapitre I "De Argumentatione", p. 78.

Quid est Inductio?

Est Argumentatio quae ex multis rebus certis, sed singularibus, propositionem universalem comprobat. V. g.

Fortunâ Caesar, Pompeïus fortitudine, opibus Attalus, Tullius eloquentiâ, mortem non exorarunt: ergo nullis naturae & fortunae dotibus mors flectitur.

 Vel sequens:

 Plebs Romana optimè de Milone sentit, Equester Ordo optimè sentit, Senatus optimè sentit. Totus ergo Populus Rom. optimè de Milone sentit

Clarior tamen est illa Inductio Socratica, quae per interrogationem vel subjectionem adversarium premit:

Quodnam pomum est generosissimum? Nonne quod optimum? & quis equus generosissimus? none qui velocissimus? Quis autem ager? certè qui fertilissimus. Ita & hominum, non qui natalium splendore, sed qui virtutis gloriâ praestant, habendi sunt generosissimi.

 Item ex Virgilio. AEneid. VI.

Si potuit Manes arcessere conjugis Orpheus,

Threiciâ fretus cytharâ fidibusque canoris:

Si fratrem Pollux alternâ morte redemit;

Itque reditque viam toties, & c.