Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par Vialleton

P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, troisième section "De Elocutione", chapitre II "De Sermonis Dignitate", "De figuris", "Figurae verborum", §1 "De figuris Repetitione constatibus", III "De Complexione, seu Symploce.", p. 206-207.

 Symploce eas jungit [note: Repetitionem & Conversionem.], compressa utramque figuram.

Quid est Complexio?

Figura est quae Repetitionem simul & Conversionem complectitur.

 Da exemplum.

Quis legem tulit? Rullus. Quis majorem populi partem suffragiis privavit? Rullus. Quis comitiis praefuit? idem Rullus. Cic. pro Leg. Agrar.

Celebre est exemplum, lib. IV. Auct. ad Herenn. n. 18.

Qui sunt qui foedera ruperunt? Carthaginenses. Qui sunt qui crudele bellum in Italiâ gesserunt? Carthaginenses. Qui sunt qui Italiam deformaverunt? Carthaginenses. Qui sunt qui postulant ignosci? Carthaginenses.

Et Orat. pro Mil. n. 59.

Quis eos postulavit? Appius. Quis produxit? Appius. Vnde? ab Appio.