Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par Vialleton

P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, troisième section "De Elocutione", chapitre II "De Sermonis Dignitate", "De figuris", "Figurae verborum", §1 "De figuris Repetitione constatibus", V I"De Gradatione", p. 210-212.

 Ad summum ex imo gradibus venit Incrementum.

 

Quid est Gradatio, seu Incrementum, sive Climax?

Figura est, quâ Oratio, dispositis veluti gradibus, ab uno ad aliud ascendit, & iisdem descendit.

Quomodo per Gradationem ascenditur?

Sint exempla.

Si stas, ingredere; si ngrederis, curre; si curris, advola. Ad Atticum, Ep. 23. lib. II.

Et Philipp. XII.

Quid enim, per Deos immortales, potest Reipublicae prodesse nostra legatio? prodesse dico? Quid si etiam obsutura est? obfutura dico? Quid si etiam nocuit?

Interdùm concluditur breviùs, ut in Catil. II. n. 1.

Abiit, excessit, evasit, erupit.

Et illud de ultimâ hominum sorte:

Mort, jugé, damné peut-être en trois minutes au milieu de vos plaisirs.

Il perd tout & ne retrouve rien: tout lui est enlevé, tout disparoît, tout s’évanouit.

Tale est etiam illud circulatoris circumforanei cujusdam, qui

                     Se vantoit d’être

En Éloquence si grand maître,

Qu’il rendroit disert un badaut,

Un manant, un rustre, un lourdaut.

Oui, Messieurs, un lourdaut, un animal, un âne.

Que l’on m’amene un âne, un âne renforcé;

Je le rendrai maître passé,

Et veux qu’il porte la soutane.

Quomodo descenditur?

 Ita Cicero pro Roscio Amer. n. 75.

In urbe luxuries creatur, ex luxuriâ existat avaritia necesse est, ex avaritiâ erumpat audacia: indè omnia scelera ac maleficia nascuntur.

Sic etiam Horatius, Od. VII. Lib. III.

Damnosa quid non imminuit dies?

AEtas parentum, pejor avis, tulit

Nos nequiores, mox daturos

        Progeniem vitiosiotem.

 

Pumice quid levius? Suber: quid subere? Pluma:

        Quid plumá? Mulier: quid muliere? nihil.

 

Quo in genere adhibetur Gradatio?

Maximè in genere judiciali, ut magis crescat lux. Concinnat, connectitque venustè multas causas à se dependentes: illius in Sorite usus est.