Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par Vialleton

P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, première section "De inventione", première partie "De locis, tum intrinsecis, tum extrinsecis", chapitre I "De locis intrinsecis", III "De Notatione Nominis", p. 23.

Quid est Acrostichis?

Fit Acrostichis, cùm ex singulis litteris, quibus aliquod nomen constat, incipiuntur singulae sententiae aut versus, & in iisdem etiam litteris clauduntur.

Opus ad cruciandum caput & torquendum gratìs ingenium aptissimum, quod tamen hominibus nonnullis in deliciis est.

Sit in exemplum illud Plauti argumentum in comoediam quae Amphitruo inscribitur, cujus Poëtae comoediarum Argumenta totidem sunt Acrostichides.

Amore captus Alcumenas Jupiter,

Mutavit sese in ejus formam conjugis,

Pro Patriâ Amphitruo dum [de]cernit cum hostibus,

Habitu Mercurius ei subservit Sosiae.

Is advenientis, servum & dominum frustra habet.

Turbas uxori ciet Amphitruo: atque invicem

Raptant pro moechis. Blepharo captus arbiter,

Uter sit, non quit, Amphitruo, decernere.

Omnem rem noscunt: geminos Alcmena enititur.