ACUTE DICTUM / POINTE
De Oxymoro, seu acutè dicto, (la Pointe.)
Oxymoron iners erit ars, concordia discors.
Quid est Oxymoron?
Est Figura, quae pugnantes in speciem, sententias vocesque pulchrè miscet & conciliat; vel breviùs: Est acutè dictum.
Affer exempla.
Amici & absentes adsunt, & egentes abundant, & imbecilles valent; &, quod difficiliùs dictu est, mortui vivunt. Cic. de Amicit. n. 23.
Innumeri numeri. Cùm tacent, clamant. Catil. I.
Ovidius libenter ludit in hâc Figurâ; Metam. VII.
His ut quaeque pia est, hortatibus impia prima est;
Et, ne sit scelerata, facit scelus.
Sic etiam Horatius. Ep. XI. lib. I.
Strenua non exercet inertia.
Et apud Sophocl.