Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par Vialleton

P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, troisième section "De Elocutione", chapitre II "De Sermonis Dignitate", "Secundum genus Troporum, III "De Hyperbato ", p. 197-198.

Est vocum inter se turbatus Hyperbaton ordo;

 

Seu naturalis verborum ordinis inversio, & eorumdem permistio & confusio.

Quot sunt species?

Quinque. Anastrophe, Tmesis, Parenthesis, Synchysis, & Anacoluthon.

Quid est Anastrophe?

Est ipsa verborum inversio; v. g. mecum pro cum me; quibus de rebus, pro de quibus rebus; quamobrem pro ob quam rem: quàm potius, pro potiusquàm; quam priùs, pro priusquàm, & c.

Illum saepè suis decedens fovit in ulnis,

       Quamprius abjunctos sedula lavit equos.

                                             Propert.

Quid est Tmesis?

Est in duas partes verbi sectio; v. g. septem subjecta trioni, Virg. pro septentrioni; garrulus hunc quando consumet cunque, Hor. pro quandocunque, & c.

Quid est Parenthesis?

Vide ubi de eâ.

Quid Synchysis?

In periodis, est confusio totius ordinis structurae naturalis: ut cùm dicitur apud Virgilium:

Saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus, aras.

Pro

Itali vocant aras saxa illa, quae sunt in mediis fluctibus.

 Et

AEstates peraget qui nigris prandia moris,

Ille salubres finiet, & c.

 Pro

Ille qui finiet praendia nigris moris, peraget aestates salubres.

Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes

Littore Trinacrio, dederatque abeuntibus, heros Dividit.

Quid Anacoluthon?

Cùm in structurâ rerum, ferè nulla est cohaesio, nullus contextus: v. g. apud Terentium:

Nam omnes nos quibus est alicundè aliquis objectus labor, omne quod est intereà tempus priusquàm id rescitum est, lucro est.

Et apud Varr.

Me in Arcadiâ scio spectatam suem, pro spectasse.

Sic etiam in Cic. pro Muren.

Praetor intereà, ne pulchrum se ac beatum putaret, atque aliquid suâ sponte loqueretur, ei quoque carmen compositum est, & c.