PANEGYRICA (ORATIO) / PANÉGYRIQUE
DE ORATIONE PANEGYRICA
Undenam nomen suum traxit Panegyricus?
R. Panegyricæ orationes proprie dicebantur illæ, quæ magno apparatu habebantur olim in panegyri, hoc est in publico solemnique Græcorum undique convolantium cœtu, sive ad ludos faciendos, sive ad sacra, nundinasve in aliquo emporio celebrandas. Hæ porro orationes aut deorum, aut gentis vel principis cujuspiam, aut eorum qui in certaminibus victores fuerant, laudem continebant.
Postea Panegyrica oratio vocata est ea quæ in nobili quopiam concessu in alicujus principis vel civitatis laudem habebatur. Sic Plinius in senatu Trajanum Panegyrico celebravit.
I. De inventione et fontibus Panegyrici.
Quænam sunt ea, quæ in homine laudari possunt?
R. Virtuti uni laus debetur: genus autem, forma, vires, opes, divitiæ, ceteraque, quæ fortuna det, aut extrinsecus, aut corpori, non habent in se veram laudem; sed tamen, quod ipsa virtus in earum rerum usu, ac moderatione maxime cernitur, tractanda etiam sunt in laudationibus hæc naturæ et fortunæ bona. (De Or. II, 84.)
Quænam series servari solet in Panegyrico?
R. Duplex, artificialis nempe et naturalis. Servatur series artificialis, cum confuso temporis ordine, omnia ad certa quædam capita ex arte revocamus, v. g. Tullius in Maniliana Pompeii laudes refert ad scientiam rei militaris, ad virtutem, ad auctoritatem, et ad felicitatem. Hic porro artificialis ordo plus habet artis et ingenii, quam ordo naturalis.
Quænam est series naturalis?
R. Series naturalis ea dicitur, in qua historiæ, ac temporis ordo servatur. Hæc autem series dividitur in tria tempora: illud quod vitam antecessit; illud quo quis vixit; et si naturæ concesserit, illud quod mortem est consecutum. Naturalem ordinem veteribus satis placuisse video. Hunc persæpe adhibuerunt Isocrates et Tullius. Hunc ferme usurpavit Plinius in nobili illo Trajani Panegyrico: nam illius laudationem orditur ab adoptione, temporis ordinem fere servans, et ad tertium usque consulatum perducit.
Hic naturalis ordo perfacilis est, sed vulgaris ac plerumque languidus, nisi verborum sententiarumque floribus adspergatur, et acutis excitetur sententiis, uti factum est a Plinio.
De tempore quod ortum antecessit.
Quid laudare poterit orator in illo primo tempore?
R. Tria, nempe genus, patriam, et vaticinia, si qua forte pueri natalem horam præcesserint.
Quomodo laudari quis poterit a genere?
R. Si genus sit illustre, laudabis a splendore natalium, majorumque rebus gestis, quæ sunt quædam virtutis quasi semina, in nobilium animis insita. Dices majorum virtutem in eum, quem laudas, cum sanguine pariter fuisse transmissam, juxta illud Horatii verbum fortes creantur fortibus. Dices filios impressis majorum vestigiis insistere solere. Hinc Maro laudat Camertem, Æn. XII:
Cui genus a proavis ingens, clarumque paternæ
Nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis.
A genere etiam Bossuet laudat reginam Angliæ:
Il serait superflu de parler au long de la glorieuse naissance de cette princesse ; on ne voit rien sous le soleil qui en égale la grandeur, etc.
Quid facto opus est, si is, qui laudatur, obscuro genere natus est?
R. Ne generis humilitas quidquam de laudibus deterat, erunt in promptu exempla eorum, qui obscuris orti natalibus magnam gloriam adepti sunt. Locum habere poterit illud Ulyssis, in certamine cum Ajace:
Et genus, et proavos, et quæ non fecimus ipsi,
Vix ea nostra voco. Ovid.
Usurpari etiam poterit illa Tullii vox, cum contemptim novus Arpinas appellaretur: «Ego, inquit, meis majoribus virtute mea præluxi;» vel illud dictum Iphicratis, qui ex sutoris filio, ob summam rei militaris peritiam factus Atheniensium exercitus imperator, invido cuidam generis ignobilitatem exprobranti salse respondit: «Meum genus a me incipit; tuum in te desinit: meorum primus ego sum, tu tuorum ultimus.»
Hinc d'Alembert laudationem unius e nostris præstantissimis oratoribus orditur:
Jean-Baptiste Massillon naquit à Hyères en Provence, en 1663. Il eut pour père un citoyen pauvre de cette ville. L'obscurité de sa naissance qui ajoute tant à l'éclat de son mérite personnel, doit être le premier trait de son éloge; et l'on peut dire de lui comme de cet illustre Romain qui ne devait rien à ses aïeux: Videtur ex se natus, il n'a été fils que de lui-même.
Quomodo ducitur laus a patria?
R. Si ea illustris fuerit, virisque insignibus nobilitata, hoc ipsum in laude poni potest; e. gr.:
Enfant de la France par le sang qu'il avait reçu, il l'était aussi de l'Italie par son berceau, et ce n'est pas en vain que la ville de saint Ambroise et celle de saint Irénée avaient uni, pour le baptiser, les grâces de leurs traditions. Il avait en lui 1'influence de deux ciels et de deux sanctuaires: Lyon lui avait donné l'onction d'une piété grave; Milan, quelque chose d'une flamme plus vive. Lacord. Fréd. Ozanam.
Quid facto est opus, si patria sit ignobilis et obscura, vel etiam infamis?
R. 1. Usurpabis memorabile illud Anacharsis verbum, qui cum natus esset in Scythia, et a Græco nescio quo Barbarus ac Scytha contemptim appellaretur, perquam ingeniose respondit: «Mihi quidem patria probro est: tu vero patriæ.»
Quomodo laudari quis poterit vaticiniis et signis, quæ illius ortum antecesserunt?
R. Si quid forte singulare contigerit, quo pueri futura claritas et amplitudo quomodocumque portendi videatur, id solerter in laude ponendum erit. Id genus est illud examen apum, quod in nascentis vel vagientis Ambrosii labris consedisse dicitur. Adde quod de mirabili D. Joannis B. ortu narrant sacræ paginæ.
De iis, quæ in vita ipsa laudari possunt.
Quænam in hominis vita laudem præcipuam merentur?
R. Tria hæc in primis, virtutes, scientiæ, et artes.
Quænam virtutes sunt vel maxime celebrandæ?
R. Primum, ut par est, locum obtinet religio, pietasque in Deum, in parentes et patriam. Ex hoc capite suam ipsius commendationem exorditur Æneas I Æn.:
Sum pius Æneas, raptos qui ex hoste Penates
Classe veho mecum.
Montrons dans un prince admiré de tout l'univers, que ce qui fait les héros, ce qui porte la gloire du monde jusqu'au comble: valeur, magnanimité, bonté naturelle, voilà pour le cœur; vivacité, pénétration, grandeur et sublimité de génie, voilà pour l'esprit; ne seraient qu'une illusion, si la piété ne s'y était jointe; et enfin que la piété est le tout de l'homme.
Boss. Or. fun. de Condé.
Secundum locum sibi jure vindicant clementia, moderatio atque justitia. Ex primo capite Cæsarem mirifice commendat Tullius pro Marcello:
Animum vincere, iracundiam cohibere, victoriam temperare, adversarium nobilitate, ingenio, virtute præstantem non modo extollere jacentem; sed etiam amplificare ejus pristinam dignitatem: hæc qui faciat, non ego eum cum summis viris comparo, sed simillimum Deo judico.
3. Laudabitur liberalitas atque beneficentia, qua nimirum una reges ac principes propius ad Deum possunt accedere. Egregie utitur hoc loco Bossuet in or. fun. Annæ a Gonzaga:
Dans ces déplorables erreurs, la princesse Palatine avait les vertus que le monde admire... (Vid. loc.)
Denique celebrabitur fortitudo in adeundis periculis, et in laboribus sufferendis; magnitudo animi excelsi et invicti nihil extimescentis; constantia fidesque in promissis; prudentia in consiliis capiendis, celeritas in exsequendis; in adversis vero æquanimitas, et robur mentis semper imperterritæ.
Vide Bossuet in orationibus funebribus, maxime Condæi et reginæ Angliæ; et Fléchier in or. fun. Turennii.
Quomodo laudari quis potest a scientiis, et artibus?
R. Ex duplici capite. 1. Si liberalium artium disciplinis sit instructus is qui laudatur. 2. Si saltem litteris et artibus faveat et patrocinetur. Lege orationem qua Racine patrem gallicæ tragœdiæ laudavit, regisque in eum memoravit beneficium. (Disc. pour la réception de Thomas Corneille.)
De corposis et fortunæ laudibus.
Quanm res laudantur in corpore?
R. laudantur in corpore pulchritudo, robur, et sanitas, et his similia. Qui hæc habuerit, laudabitur, quod bene sit illis usus; qui non habuerit, quod sapienter caruerit; qui amiserit, quod tulerit moderate.
Multo cum decore et gravitate Bossuet formam laudat reginæ Angliæ:
Dieu qui rapporte tous ses conseils à la conservation de sa sainte Eglise etc. (Vid. loc.)
Quænam sunt fortunæ bona?
R. Honores et divitiæ.
Quomodo commendari quis poterit ab honoribus?
R. Bifariam, si nempe illos promeritus fuerit, beneque illis fuerit usus.
Quomodo commendari quis potest a divitiis?
R. 1. Si possideat, non possideatur. 2. Si sint honestis laboribus partæ. 3. Si iis utatur, non ad perfruendas voluptates; sed vel ad usus vitæ honestos, vel ad juvandos amicos, vel ad egenorum inopiam sublevandam; non vero quemadmodum aut luxuriosi perditique nepotes, aut avari,
... qui divitiis soli incubuere repertis,
Nec partem posuere suis: quæ maxima turba est. Virg.
Quod si fortunæ bonis caruerit is quem laudas, dices blandientis fortunæ munera potius esse in malis quam in bonis numeranda; caduca semper hæc esse, non virtutis et ingenii, sed incertæ sortis et temporum dona. Addes hanc inopiam exercitium virtutis et segetem gloriæ fuisse. Bene Bossuet:
Tant qu'elle a été heureuse, elle a fait sentir son pouvoir au monde par des bontés infinies; quand la fortune l'eut abandonnée, elle s'enrichit plus que jamais elle-même de vertus. (Or. fun. de la reine d'Angl.)
Et sub finem ejusdem orationis:
Les grandes prospérités nous aveuglent, etc.
De tempore illo quod mortem subsequitur.
Quænam res in ultimo tempore laudari possunt?
R. Duæ: 1. quæ in ipsa morte, 2. quæ sub ipsum mortis tempus contigere.
Quid in ipsa morte considerare potissimum debet orator?
R. Duo, genus, nimirum, et causam mortis: genus, si quis pie ac fortiter obierit, ut sapientem ac probum decet; causa vero laudabitur, si nempe vel pro patria pugnans occubuerit: Dulce enim ac decorum est pro patria mori, inquit Horatius; vel si pro tuenda religione mortem obierit, ut Christi Martyres sanctissimi; vel denique si honestis animi corporisve laboribus et curis sibi ipse mortem acceleravit.
Quænam post mortem consideranda sunt?
R. Tria hæc spectari solent. 1. Pompa funebris, et honores habiti mortuo; sic Fléchier in Turennio regia sepultura decorato:
Un magnifique tombeau renfermera ses tristes dépouilles,... ses cendres seront mêlées avec celles de tant de rois qui gouvernèrent ce royaume qu'il a si généreusement défendu.
2. Spectatur bonorum mœror et luctus:
Peu s'en faut que je n'interrompe ici mon discours. Je me trouble, Messieurs: Turenne meurt, tout se confond, etc.
Fléchier.
3. Denique spectantur filii superstites relicti, unde levari mortis mœror, damnumque aliquo pacto sarciri possit. Ita D. Ambrosius in funere Theodosii Magni:
Ergo tantus imperator recessit a nobis, sed non totus recessit. Reliquit enim liberos, in quibus eum debemus agnoscere, et in quibus eum cernimus et tenemus.
Intelligit autem Honorium, et Arcadium, qui patri in imperio successere.
II. Animadversiones quædam circa personarum laudationem.
Quænam observanda sunt in personarum laudatione?
R. Tria hæc. 1. Ne ad ementitas fictitiasque laudes recurramus, quæ scilicet non splendorem afferunt orationi, sed in veris etiam fidem derogare solent.
2. Cavendum est ne, in meliorum copia, res consectemur viles, et facta leviora. Etenim turpius est exigue frigideque laudari, quam graviter vituperari. In magnis tamen viris aliquando etiam res minusculas commendare operæ pretium est.
3. Denique erit hoc observandum diligenter, ut non communes ac pervagatas, sed proprias cujusque, vel saltem cum paucis communes laudes præcipue consectemur.
De personarum laudatione satis superque dictum a nobis hactenus. Unde intelligi facile potest quomodo debeat institui vituperatio, quippe ubi omnia prorsus debent inverti.