Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Quartus, chap. I, art. I, § 2, "De Laudatione Funebri", p 215-217

Définition publiée par RARE, le 06 août 2018

DE LAUDATIONE FUNEBRI

Quid est Oratio funebris?

R. Ea est quæ habetur vel in ipso funere, vel in anniversario funeris die; cujusmodi erant orationes illæ, quæ Athenis habebantur in laudem eorum, qui in bello pro patria cecidissent; qualis est oratio Periclis apud Thucydidem.

Quot partibus constat Oratio funebris?

R. Ex hoc triplici, quem diximus, fine, liquet Orationem funebrem tribus omnino partibus constare debere; nimirum laude, consolatione, et parænesi, sive adhortatione: laude mortui, consolatione parentum, et affinium; adhortatione ad superstites, ut in mortui vitam atque virtutes, tanquam in exemplar intueantur.

Quodnam esse debet, et undenam ducendum est illius exordium?

R. Magnam mœroris, luctusque significationem præ se ferre debet. Duci autem poterit 1. ab exclamatione. Tale est exordium Orationis funebris hujus:

J'étais donc encore destiné à rendre ce devoir funèbre à très-haute et très-puissante princesse Henriette-Anne d'Angleterre, duchesse d'Orléans. Boss.

2. A descriptione funebris apparatus, vel a mœsto audientium silentio, quæ res utraque sacrum quemdam horrorem audientibus incutiat. Ita Fléchier Orationem funebrem Mariæ Teresiæ exorsus est.

3. A gravi aliquo apophthegmate de fragili caducaque rerum humanarum sorte, quæ nobis, ut cum maxime, ante oculos obversatur.

4. Ab adjunctis quæ forte laudandi mortem circumstetere.

Quid facto opus est in confirmatione?

R. Tribus illis, quæ supra memoratæ sunt, partibus constabit confirmatio; laude nimirum, consolatione, atque parænesi. Quod attinet ad mortui laudes, vide quæ diximus de panegyrico, a quo nimirum hoc tantum differt Oratio funebris, quod audientium voluptatem sequatur, et captet panegyricus; funebris vero Laudatio nihil nisi mœrori serviat atque tristitiæ. Hoc artificium observare poteris in illo Horatii carmine, ubi Quintilii amici et affinis sui mortem lamentatur:

Ergo Quintilium perpetuus sopor

Urget! cui pudor et justitiæ soror

Incorrupta fides nudaque veritas

Quando ullum invenient parem?

Mœrentium dolorem utcumque consolabitur, 1. vitæ ab amico laudabiliter actæ felix recordatio; 2. honores viventi mortuoque habiti, et omnia quæ virtutem illius testantur tum publica, tum privata monumenta; 3. spes de immortali ævo, quo ille inter felices animas in cœlo perfruitur, vel aliquando fruiturus est; 4. filii nepotesque superstites, ad quos paternæ virtutis hæreditas transiit.

Quod si forte pro patria pugnans occubuerit is qui laudatur, tunc poteris vagari liberius in hoc uberrimo dicendi campo, quem tibi aperit Tullius, cum Martiam legionem, quæ in prælio Mutinensi fortiter pugnans cecidit, magnificentissime laudat Philippica XIV:

Illi impii, quos cecidistis, etiam ad inferos pœnas parricidii luent: vos vero, qui extremum spiritum in victoria effudistis, piorum estis sedem et locum consecuti. Brevis autem vobis vita data est; at memoria bene redditæ vitæ sempiterna. Quæ si non esset longior, quam hæc vita, quis esset tam amens, qui maximis laboribus et periculis, ad summam laudem, gloriamque contenderet?... Sed quoniam, Patres conscripti, gloriæ munus optimis et fortissimis civibus monumenti honore persolvitur, consolemur eorum proximos, quibus optima hæc est quidem consolatio: parentibus, quod tanta Reip. præsidia genuerunt; liberis, quod habebunt domestica exempla virtutis; conjugibus, quod viris carebunt, quos laudare, quam lugere præstabit; fratribus, quod in se, ut corporum, sic virtutum similitudinem esse confident.

Denique adstantibus, earum, quas celebrasti, virtutum recordatione stimulos admovere conaberis.

Tribus ex illis, quos docui, locis Pericles Laudationem eorum, qui primi in bello Peloponnesio occubuerant, eduxit, multum tamen antea, et egregie, de Athenarum institutis digressus. (Thuc. II, 35-46.)

Quodnam esse debet perorationis artificium?

R. Hæ sunt perorationis partes: 1. æternam apud Superos felicitatem apprecari mortuo; 2. sempiternam eidem apud posteros exoptare aut polliceri memoriam; 3. summum illius desiderium in auditorum animis excitare.

Perorationem Laudationis funebris omnibus numeris absolutam tibi suppeditat Bossuet: Venez, peuples, venez maintenant etc. (Or. fun. de Condé.)