Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Quartus, chap. I, art. II, p 227-228

Définition publiée par RARE, le 24 août 2018

Quid est Petitio ?

R. Petitio est oratio, qua aliquid postulamus vel pro nobis, vel pro alio. Posterior hæc vocatur intercessio. Utriusque artificium paucis complexus est Servius, ubi Junonis ad Æolum orationem enarrat.

Rhetorum, inquit, est in omni petitione hoc observare: 1. ut facile præstari possit quod petitur; 2. ut sit justa petitio; 3. ut habeat modum, et adhibeatur in illa moderatio, hoc est, ut si majora dari non possint, minoribus certe contenti videamur; 4. ut sequatur expedita remuneratio. Quatuor hæc observare licet in Junonis Petitione. 1. Enim docet rem facili negotio fieri posse:

Æole, (namque tibi Divum Pater, atque hominum Rex, Et mulcere dedit fluctus, et tollere vento).

2. Justam esse petitionem ostendit, dum inimicam gentem insectatur:

Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat æquor.

3. Adhibet moderationem, dum alterutro contenta est:

Incute vim ventis, submersasque obrue puppes;

Aut age diversas, et disjice corpora ponto.

4. Beneficii præmium pollicetur:

Sunt mihi bis septem præstanti corpore Nymphæ;

Quarum quæ forma pulcherrima, Deiopeiam

Connubio jungam stabili propriamque dicabo.

Quamplurima etiam Petitionum exempla suppeditabunt epistolæ Ciceronis; quas inter sideris instar elucet elegantissima illa qua Lucceium enixe rogat, ut quæ in consulatu suo gesserat Tullius, ea litteris quamprimum velit consignare. Ea autem sic orditur: Coram me tecum (Fam. V, 12.)