Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Quartus, chap. I, art. III, " De Genre Judiciali", p 229-235

Définition publiée par RARE, le 25 août 2018

 

DE GENERE JUDICIALI (Barreau)

Quid est genus Judiciale?

R. Genus Judiciale, seu Forense, illud est, in quo auditor adest ut de præteritis statuat ac judicet.

 

DE ORATORE FORENSI

Quæ res in oratore forensi requiruntur?

R. Tres præcipuæ: 1. est probitas, qua nec injustam causam suscipiet, et causam, quam susceperit, studiose et majore cum auctoritate tuebitur.

2. Scientia juris: «Quid est enim turpius, ait Cicero, quam legitimarum et civilium controversiarum patrocinia suscipere, quum sis legum et civilis juris ignarus?» (Or. 34.)

3. Cognitio causæ: nam «nemo potest de ea re, quam non novit, non turpissime dicere.» Utatur itaque hac industria oratoris illius, qui apud Tullium ita loquitur: «Equidem soleo dare operam ut de sua quisque re me ipse doceat, et agere adversarii causam, ut ille agat suam, et quidquid de sua re cogitarit, in medium proferat. Itaque, quum ille discessit, tres personas unus sustineo, meam, adversarii, judicis.» (De Or. II, 24.) Sic plenius perspiciet quidquid aut a se dici, aut sibi objici possit.

Num eadem est nostri ac veterum fori conditio?

R. Imo longe diversa. Tunc enim leges erant paucæ, judices sæpe plurimi, causæque in foro magna in frequentia agitabantur: itaque multa prudentiæ judicum relinquebantur; iique et suis, et circumstantium facilius movebantur affectibus: quare veteribus forensi oratione nulla vehementior fuit.

Nunc autem et leges pauca judicum arbitrio permittunt, et ii pauci sunt, et coram paucis res agitur: itaque minus movendis affectibus et eloquentiæ prodendæ spatium superest.

 

DE LOCIS FORO PROPRIIS

Qui sunt loci forensis eloquentiæ proprii?

R. Sex a Fabio numerantur: leges et præjudicia, testes, tabulæ, fama, jusjurandum et tormenta.

Quomodo oratores utuntur loco a legibus et præjudiciis?

R. 1. Laudant leges et præjudicia tanquam vincula reip., justitiæ nervos, asylum libertatis. 2. Commendant eos a quibus latæ sunt leges, vel sententiæ. 3. Recensent damna quæ consequerentur, si leges impune violarentur. Vide exordium Æschinis in Ctesiphontem, de corona.

Legem adversam refutant ut antiquatam, ut alii legi oppositam, ut in hac re non ex verborum vi, sed ex æquitate et legislatoris mente explicandam. Vide Demosthenis orationem pro Ctesiphonte, de corona.

In præjudiciis, seu judiciis in re simili prius factis, videndum quoque est utrum reapse illius causæ similis hæc sit, quæ agitur.

Quomodo tractatur locus a testibus?

R. Testes sunt, qui de re, quæ vocatur in controversiam, voce vel scripto testimonium ferunt. Porro creduntur ii qui verum et sciunt, et dicere volunt.

Itaque fidem habent testes, 1. si sint oculati; 2. si jurati; 3. si probi; 4. si illustres ac primarii.

Non habent, 1. si natura vani sunt, si leves, si infames; 2. si spe, metu, iracundia, misericordia impulsi; 3. si præmio, si gratia inducti; 4. si vel sibi, vel gravioribus testibus, vel claris indiciis contradixerint; 5. si conjecturis et argumentis illorum testimonia: futilia demonstrentur.

Vide orationem pro Archia, 4; pro Fonteio, 9 et sqq., pro Flacco, 4 et sqq.

Quomodo tractatur locus a tabulis?

R. Tabulæ sunt omnia testimonia et documenta scripto exarata, quibus pacta conventa, contractus, testamenta, et alia id genus continentur.

Earum vis confirmatur aut eliditur auctoris diligentia aut negligentia, bona vel mala fide; item interpretatione, adjunctis, aliis testimoniis. Exemplum est in oratione pro Archia, 4.

Quomodo tractari solet locus a fama?

R. Famam atque rumores pars altera consensum civitatis et velut publicum testimonium vocat; altera, sermonem sine ullo auctore dispersum, cui malignitas initium dederit, incrementum crudelitas. (Quint. V, 2.) Ita Cicero pro Plancio, 23:

Illud unum vos magnopere oro, atque obsecro, cum hujus, quem defendo, tum communis periculi causa, ne fictis auditionibus, ne disseminato dispersoque sermoni fortunas innocentium subjiciendas putetis... Nihil est tam volucre, quam maledictum; nihil facilius emittitur, nihil citius excipitur, nihil latius dissipatur.

Quomodo tractatur locus a jurejurando?

R. Jusjurandum est affirmatio, vel negatio rei alicujus, ritu religioso facta, et Deo in testem appellato. Iisdem ferme rationibus, ac testium auctoritas, vel confirmatur, vel refutatur.

Quomodo tractabant veteres locum a quæstione?

R. Quæstio seu tormenta erant cruciatus, vi quorum veritas a reis, vel a testibus extorquebatur.

Pars altera quæstionem, vera fatendi necessitatem vocabat; altera, sæpe etiam causam falsa dicendi, quod aliis patientia facile mendacium faceret, aliis infirmitas necessarium. Recte Cicero, pro Sylla, 28:

Quæstiones, inquit, servorum ac tormenta nobis accusator minitatur; in quibus quanquam nihil periculi suspicamur, tamen illa tormenta gubernat dolor, moderatur natura cujusque cum animi tum corporis; regit quæsitor, flectit libido, corrumpit spes, infirmat metus, ut in tantis rerum angustiis nihil veritati loci relinquatur.

Vide etiam pro Mil. 22.

 

DE VARIIS ORATIONIBUS GENERIS FORENSIS

Quomodo dividuntur causæ forenses?

R. Bifariam: aliæ civiles sunt, aliæ criminales. In illis de juribus inter cives agitur; in his accusator, tanquam societatis læsæ partes sustinens, crimina persequitur.

I. Causæ criminales.

In causis criminalibus quid accusatori agendum est?

R. Accusator, qui apud nos magistratus est, publice et ex legibus postulat, seu requirit ut in crimen animadvertatur; quapropter ejus oratio vocatur réquisitoire. Sit in ea dignitas, modus et vis; nec inflata sit, nec inepte motus excitet.

Quæ sunt partes defensoris.

R. Defensor 1. vel negat factum, sic: «Roscius patrem non interfecit.»

2. Vel factum confitendo, negat, id esse, quod ab accusatore appellatur, sic: «Norbanus vim quidem intulit Cæpioni, majestatem vero populi non læsit.»

3. Vel confitetur factum, et reum jure defendit, velut: «Milo Clodium occidit, sed jure, vim vi repellendo.»

Quid? si nullus ex illis gradibus conceditur, quid agendum est?

R. Restat ut 1. transferat causam in alium, velut: «Miles occidit hominem, sed jussu imperatoris.»

2. Vel excuset reum necessitudine, fortuna, imprudentia (circonstances atténuantes).

3. Vel deprecetur, petatque ut ei ignoscatur ob majora merita, ob præsens periculum, ob pœnitentiam, spem emendationis futuræque utilitatis.

4. Vel eamdem, aut majorem criminationem in adversarios retorqueat. Vide orationem pro Ligario.

Præses judicii, quam orationem habere debet?

R. Judicii præses, auditis accusatione et defensione rationes utriusque partis expendit et comparat, ut judices jurati, tota causa perspecta et cognita, liquido valeant ferre sententiam. Ejus oratio, seu conclusio (résumé des débats) perspicuitatem et æquitatem postulat.

An aliquando etiam nunc criminalibus in causis eloquentia exspatiari potest?

R. Sane potest, maxime cum factum in dubio est, cum illustris reorum conditio, cum agitur causa quæ ad remp. spectet.

II. Causæ civiles.

Civilibus in causis quæ sunt accusatoris et defensoris partes?

R. Utrique enitendum est, ut quid verum sit, quid legitimum, quid æquum, planis verbis et perspicua argumentatione demonstret.

III. Aliæ orationes ad forum pertinentes.

Quæ sunt aliæ orationes ad genus forense pertinentes?

R. 1. Libellus, vel commentarium (mémoire) est oratio scripta, qua vel judicibus, vel patronis, vel etiam populo controversia exponitur. Hæ orationes, quoniam attente legendæ sunt, majorem, quam illæ, quæ pronuntiantur, diligentiam desiderant. Hujusmodi est celeber Tertulliani Apologeticus.

2. Consultatio, vel responsum, est libellus quo jurisconsultus suam tradit de proposita re sententiam, breviterque exponit quibus maxime rationibus accusatio, vel defensio confirmari possit.

3. In orationibus quæ mercuriales vocantur (quod olim die mercurii post octavam paschæ pronuntiabantur) unus e magistratibus primariis vitia, quæ forte in judiciis admissa sunt, notat et reprehendit, magistratusque et causarum patronos sui muneris officiique admonet. Excelluit hoc in genere d'Aguesseau.

 

ORATORES GENERIS FORENSIS

Qui fuerunt oratores in genere Judiciali præstantissimi?

R. Apud Græcos Demosthenes et Æschines, præsertim in causa Ctesiphontis, de corona. Apud latinos Cicero, maxime in Verrem, pro Milone, pro Murena, pro Ligario. Apud nos Lemaître, Pellisson, Cochin, Lally-Tolendal, Berryer.