Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Quartus, chap. II, art. II, "De Laudatione sacra", p 243-246

Définition publiée par RARE, le 25 août 2018

DE LAUDATIONE SACRA

Quænam orationes in Laudatione sacra continentur? R. Oratio de mysteriis, Panegyricus et Oratio funebris.

I. Oratio de mysteriis.

Quomodo tractanda est Oratio de mysteriis?

R. Mysteria vitæ Christi et B. Virginis ita tractentur, ut ea fideles 1. bene cognoscant, 2. diligant honorentque, et 3. ex iis fructum percipiant.

Itaque 1. mysterium ipsum exponendum est, ejusque sensus aperiendus;

2. Dei perfectiones, Christi Virginisque virtutes, quæ in eo maxime apparent, manifestentur;

3. Ostendatur quid inde utilitatis ad mores informandos colligi possit.

Exempla sunt Bourdaloue, de Passione Christi: Judæi signa petunt etc.; Bossuet, de Nativitate Christi et de Immaculata Conceptione.

II. Panegyricus.

Quid est Panegyricus?

R. Est oratio in laudem alicujus e Sanctis instituta.

Quis est finis Panegyrici?

R. Idem quem Ecclesia sibi in cultu Sanctorum præstituit, nempe 1. ut celebretur Deus mirabilis in Sanctis suis; 2. ut populus christianus ad Sanctos honorandos invocandosque moveatur; 3. ut ad eorum imitationem excitetur.

Quænam est materia Panegyrici?

R. Complectitur tempus quod ante ortum, quod in vita, quod in morte et post mortem elapsum est. Ea potissimum orator sacer persequetur, quæ ad christianam perfectionem et sanctitatem pertinent.

Quæ est forma Panegyrici?

R. Duplex est: una quæ res gestas Sanctorum brevius comprehendit, quo latior instruendi moresque informandi locus pateat; altera fere tota in Sanctorum laudibus posita, minus habet doctrinæ, plus splendoris. Hæc Italis, illa Gallis magis placuit.

Quæ sunt leges Panegyrici?

R. Orator ordinem vel naturalem sequitur, vel artificialem. Sancti, quem laudat, ingenium proprium, et virtutem ceterarum quasi radicem detegere et ostendere conatur. Ejus laudem cum auditorum eruditione et hortatione apte miscet; utri plus tribuendum sit, ipse ex adjunctis judicabit.

Quod si cujus Sancti res gestæ lateant, ad thesim ascendat, laudetque martyrium, virginitatem, sacerdotium, vel aliquam insignem virtutem.

Propone aliqua exempla Panegyrici.

R. Optima sunt in homiliis sanctorum Basilii, Gregorii Nazianzeni, Chrysostomi, Augustini, et inter conciones Bossuet, Bourdaloue et Segneri.

III. Oratio funebris.

Oratio funebris sacra quid differt a civili?

R. Oratio funebris, cum in loco sacro a verbi Dei præcone pronuntiatur, ad genus sacrum evecta est et ad fidelium ædificationem debet accommodari.

1. Laudis fontes iidem sunt ac in civilibus elogiis, sed in ea nihil esse oportet, quod non modo verum, sed etiam christianæ virtuti proprium non sit, et evangelicæ doctrinæ consentaneum. Caduca fortunæ bona ita memorentur, ut eorum inanitas et fallacia pateat. Religiosum quemdam dolorem respiret oratio, maxime in exordio et peroratione.

2. Consolatio ducitur a christianæ vitæ bonæque mortis recordatione, a divina misericordia, a spe vitæ æternæ.

3. Adhortatio fit ad virtutes christianas imitandas et preces fundendas.

Ostende exempla Orationis funebris.

R. Inter veteres habemus sanctos Gregorium Nazianzenum et Ambrosium. Apud nos eminet in hoc genere Bossuet, et post eum Fléchier.